Bernardus Magister: Multiplices epistole que diversis et variis negotiis utiliter possunt accomodari

Pag 11


3.
EPISTULA FILII AD PATREM
1. Reverendo et domino plurimum metuendo P(etro), G(uido) suus filius eius mandatis iugiter obedire paratus, quicquid est utriusque vite melius.
EXORDIUM
2 Quoniam patris gaudium sapiens filius veraciter esse comprobatur, idcirco sapientiam, pater affectuose, desidero, et ut michi divinitus concedatur, die noctuque studere non desino. 3 Quia, pater plurimum metuende, cum filiis a Deo prudentia religioque largitur, tunc paternus animus maxime iocundari cognoscitur, ne mens vestra valeat aliquando perturbari, ideo pro ea invenienda sollicitum me iugiter esse noveritis.
EXORDIUM
4 Quoniam in paterna gaudia filius sapiens precipuum locum optinere videtur, propterea, karissime, pro scientia michi divinitus concedenda plurimum existo sollicitus, et ut iam paterno congaudeatis affectu, in dictaminum scientia michi vestro filio gloria laudabiliter exhibetur.
PETITIO
5 Sed quoniam miles sine armorum suffragio suos hostes expugnare, et clericus sine libris sua negotia non valet honeste tractare, ideo vos plurimum deprecor, quatinus divinitatis libros quos invenire potestis michi mittere procuretis.
velPETITIO
6 Quia clericus nisi sit libris honeste munitus, parum facere manifeste videtur, vos maxime rogito, quatinus illius facultatis cui vacare cognoscor emere libros si placet sollicite existatis, et eos quam citius michi mittere festinetis.

Torna all'inizio