Salimbene de Adam: Cronica

Pag 252


Mortuus est papa Gregorius nonus, qui fuit amicus et pater et
benefactor Ordinis fratrum Minorum. Et substitutus est ei Celestinus
quartus, natione Mediolanensis, qui cito obiit, scilicet
infra spatium XVII dierum. Et cessavit episcopatus ab anno
MCCXLI usque ad MCCXLIII, quia et cardinales discordes
erant et dispersi, et Fridericus vias clauserat usque adeo, ut
multi caperentur. Timebat enim ne aliquis transiret, qui papa
fieret. Nam et ego ipse tunc temporis captus pluries fui. Et tunc
didici et excogitavi scribere litteras diversis modis sub cautela.
Anno Domini MCCXLII dominus Lamberteschus de Lamberteschis
de Florentia potestas Reginus fuit, qui libenter faciebat
iustitiam et rationem hominibus iuxta verbum quod de David
scriptum est, II Reg. VIII: Faciebat quoque David iuditium et
iustitiam omni populo suo
. Et ideo dixit in psalmo: Feci iuditium
et iustitiam
. Sciebat enim quod beati qui custodiunt iudicium
et faciunt iustitiam in omni tempore
. Quia igitur predictus potestas
libenter faciebat iuditium et iustitiam, ideo quidam de Regio
fecerunt rithmos de eo dicentes:
Venuto n' è 'l lione
de terra Florentina,
per tenir raxone
in la cità Regina.
Et tunc consilium Regii concessit ei libertatem faciendi quicquid
vellet, ita quod omnes fuerunt in hoc concordes quasi. Et
eodem anno fecit fieri stratam de Raçólo et pontes supra flumen
Taleáte et cavari fecit castrum Raçóli et ex turre dicti castri
XXX brachia fieri fecit.
De electione pape Innocentii quarti et de operibus eius.
Anno Domini MCCXLIII electus est Innocentius quartus,
natione Lombardus, de comitibus de Lavania, que est in episcopatu
Ianuensi, exeunte mense Iunio, in festo sancti Petri;

Torna all'inizio