est. Unde caritas ordinem naturae non mutat, sed perficit. Praeterea in
quibusdam homo magis inclinatur naturaliter ad amorem patris quam ad amorem
filii; sicut homo facilius expellit a se filium quam patrem, quem non expellit
nisi propter abundantem malitiam, ut Philosophus dicit in 8 Ethic.
Similiter etiam quaedam animalia inclinantur magis ad parentes quam ad filios
inclinatione naturali in quibusdam, sicut narrat Basilius in Hexameron, lib. 8,
de ciconiis, quae parentes suos aetate confectos fovent plumis, alimenta
ministrant, et in volatu supportant. Unde constat quod etiam secundum
naturalem inclinationem et secundum caritatem distinctione opus est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod pater causa est filii; causae autem est influere
in causatum, et non e converso. Unde amor naturalis ad filium attenditur
secundum inclinationem naturalem affectus ad benefaciendum sibi; sed amor
filii ad patrem attenditur secundum inclinationem naturalem ad subiiciendum
se ei; et haec inclinatio non est minor quam prima, immo maior. Unde maiorem
malitiam oportet advenire ad hoc quod homo avertatur ab ista inclinatione
quam a prima. Quamvis autem aliquo in casu pater sit inferior filio, inquantum
indiget auxilio eius; hoc tamen non convenit patri inquantum pater est: quia
inquantum pater est, semper est superior et causa. Et quia natura semper inclinat
ad illud quod semper est et per se, non ad illud quod accidit in casu; ideo
non est tanta inclinatio naturalis ad benefaciendum patri sicut ad benefaciendum
filio. Sed hanc inclinationem facit ratio, quae in hominibus supplet illud
ad quod natura non sufficiebat. In aliis autem animalibus, in quibus hoc frequenter
contingit, quod patres propter senectutem indigent filiorum auxilio,
quia rationem non habent, indidit natura inclinationem filiis ut patribus providerent,
sicut e converso, ut dictum est de ciconiis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit de amore filii, secundum quod
diligitur ut bonum patris: sic enim beneficiatum naturaliter plus diligitur quam
beneficians, inquantum est factura benefacientis, quia relucet in eo opus suum.
Ad tertium dicendum, quod uxor in actum generationis assumitur; unde videtur
in eodem gradu ponenda esse, quantum ad amorem benevolentiae, cum filiis.
Ad quartum dicendum, quod matres naturaliter plus diligunt filios quam patres
propter tres rationes. Primo, quia magis laborant in eorum generatione, unde
ponunt magis ibi de suo. Secundo, quia magis sciunt quod sunt sui filii quam
patres. Tertio, quia statim natos secum tenent et nutriunt; non autem patres:
sicut et consanguineos cum quibus conversati sumus, magis diligimus, quia
amicitiae naturali adiungitur amicitia socialis: et hoc totum redit ad hoc quod
plus de suo ponit mater in filio quam pater. Sed plus de eo quod est filii, ponitur
a patre quam a matre, quia pater dat formam, et mater dat materiam; et ideo
naturaliter homo plus diligit patrem, et consanguineos ex parte patris, quam ex
parte matris.
|
|