Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 438


Ad octavum dicendum, quod non est in materia remota, sed in materia naturali:
quia propositio verificatur non ratione naturae, sed ratione suppositi humanae
naturae. Nec est simile in hoc et in aliis: quia in aliis ad diversitatem naturarum
sequitur diversitas in suppositis: unde si formae sunt diversae quae significantur
per subiectum et praedicatum, supposita non possunt esse eadem. In
Christo autem sunt duae naturae et unum suppositum.
ARTICULUS 2
Utrum Christus possit dici homo dominicus
Ad secundum sic proceditur.
1. Videtur quod Christus possit dici homo dominicus. Augustinus enim dicit in
lib. 83 qq.: «Monendum est ut illa bona aeterna expectentur quae fuerunt
in homine dominico»; et loquitur de Christo. Ergo potest dici dominicus.
2. Praeterea, homo Christus Iesus est magis in participatione divinae bonitatis
quam alii sancti. Sed alii sancti propter participationem divinae bonitatis
dicuntur dominici, ut patet per Glossam 1 Reg. 1: «Quis est homo, nisi homo
dominicus?». Ergo multo magis Christus potest dici homo dominicus.
3. Praeterea, sicut dominicus dicitur denominative a Domino, ita divinus dicitur
denominative a Deo. Sed Dionysius frequenter nominat
Christum divinissimum Iesum. Ergo et potest dici ille dominicus.
4. Praeterea, sicut haec est vera, «Deus est homo»: ita haec, «Homo est Deus».
Sed dicimus Deum humanatum. Ergo possumus dicere hominem dominicum.
5. Praeterea, conditio servitutis magis exprimitur nomine servi quam nomine
dominici. Sed Apostolus nomen servitutis in Christo ponit Philipp. 2, 7, «formam
servi accipiens». Ergo etiam possumus dicere eum dominicum.
SED CONTRA, quod praedicatur de aliquo essentialiter, non potest de eo praedicari
denominative. Sed Deus praedicatur de homine Christo essentialiter: quia
haec est vera, «Hic homo est Deus». Ergo videtur quod non debeat praedicari
denominative.
Praeterea, ad idem est auctoritas Augustini in littera posita.
Solutio
Respondeo dicendum, quod hoc adiectivum «dominicus» potest duo importare:
uno modo id quod habet aliquam participationem Domini; alio modo rem quae
est Domini sicut possessio; vel sicut effectus, sicut dicuntur verba dominica; vel
sicut pars, sicut dicitur pes dominicus.

Torna all'inizio