Petrus Damiani: Epistulae

Pag 129


sed tactu. Cumque datam manum fluctibus episcopus impressisset, tantus
eam ardor absorbuit, ut undique carnes eius resolutae diffluerent, et ossa
nuda vix haerentibus articulis remanerent. Ad quem clericus: Cum
nomen , inquit, tuum in tanta benedictione sit apud nos , et fama tua
consonis totius aecclesiae preconiis celebretur, cur te pestilens haec vorago
constringit, tantoque prodolor incendio cruciaris? Ad quem sanctus episcopus:
Nichil, ait, aliud in me remansit ultione plectendum preter hoc
tantum, quia dum in aula regia constitutus imperialibus me consiliis vehementer
implicui, canonicae synaxis officia per distincta horarum spacia
non persolvi. Mane quippe simul omnia coacervans, tota die negotiis
ingruentibus secura libertate vacabam. Ob hanc itaque neglegentiam
horarum ardoris huius fero suplicium. Sed omnipotentis Dei clementiam
uterque simul humiliter imploremus, ut manum tuam in salutis pristinae
restituat statum. Quod cum factum fuisset: Vade, inquit, fili, obsecra fratres
nostros aecclesiae clericos et alios spiritales viros, ut pro me preces
fundant, indigentibus subsidia conferant, sacrificiorum votis insistant. His
enim peractis ego mox de vinculo poenae huius indubitanter expediar, et
expectantibus me beatorum civium choris laetus adiungar.
Quod certe magnam nobis debet inferre formidinem, quia dum sanctum
virum uni culpae duntaxat obnoxium tam intolerabilis purgatorii
poena constrinxerat, ve, ve, quae michi meisque similibus est inferenda
sententia, quos tot reatuum prolixitas gravat?
Distinguenda sunt ergo per momenta temporum aecclesiasticae institutionis
officia, et sub magna divini timoris ac reverentiae dicenda sunt
disciplina, ne dum psallimus, fructum spiritus cum carnis desidia misceamus.
Quid enim prodest hostiam Deo laudis offerre, et per torporem
neglegentiae foedis eam cogitationibus inquinare? Hanc porro boni malique
mixturam locus ille significat evangelicus, ubi dicitur, quia docente

Torna all'inizio