argumentum. Et haec omnia quae facta sunt ad nostram
doctrinam, facta sunt ut semper nos componamus ad illa.
Unde igitur ego natus ex homine libertatem hanc quam
diuturnis suspiriis, anxietatibus, votis et desideriis meis
concessit Omnipotens, vitare non debeo ne ammittam.
Sic enim criminaliter offenderem concedentem.
n. 32
Ecce sanus scribit vobis quem desperatum in recessu
vestro dimisistis potius quam infirmum. Plura vobis et
latius scribere [voluissem], sed festinancia latoris praesentium
non permisit. Scribo tamen quod necessarium
occurrebat quod cum Guillelmo nepote meo, communibus
voluntatibus et utilitatibus hinc inde concurrentibus, de
dominis cambium faciatis, et caetera.
n. 33
De mandato imperiali facto per judicem Petrum de
Vinea scripsit P. de Capua:
Fridericus, etc., Thomae de Montenigro justiciario Principatus,
|
|