Petrus Damiani: Epistulae

Pag 68


Avaro sane contra se densum lutum aggravare est terrena lucra cum peccati
pondere cumulare. Abacuc etiam propheta: Ve , inquit, qui congregat
avariciam malam domui suae, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se
putat in die mali . Porro sicut ignem ligna non saciant, sic estum avariciae
pecunia cumulata non sedat. Sed sicut flamma fomentis extollitur, ita
nichilominus avaricia dum lucra cumulantur, augetur. Unde et Aecclesiastes:
Avarus , inquit, non implebitur pecunia, et qui amat divitias, fructus
non capiet ex eis . Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non
amando voluisset. Quia vero retinendo diligit, hic utique sine fructu
derelinquit. Ubi et sequitur: Ubi sunt multae opes, multi sunt qui come dunt
Sed quid prodest confinia proprii iuris extendere, cum haec vitae
nostrae nequeant angustias protelare? Unde vir sapiens ait: Noli attendere
at possessiones iniquas, et ne dixeris: Est michi sufficiens vita; nichil enim
proderit in tempore vindictae . Nam et Ysaias ait: Ve, qui coniungitis
domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Nun quid

Torna all'inizio