Clara Assisiensis: Benedictio

Pag 2324


et beati Michäelis archangeli et omnium sanctorum Angelorum Dei
et beati Francisci patris nostri et omnium Sanctorum et Sanctarum,
ut ipse Pater caelestis det vobis et confirmet istam sanctissimam
suam benedictionem in caelo et in terra: in terra multiplicando
vos in gratia et in virtutibus suis inter servos et ancillas suas in Ecclesia
sua militanti; et in caelo exaltando vos et glorificando in Ecclesia
triumphanti inter Sanctos et Sanctas suas.
Benedico vos in vita mea et post mortem meam, sicut possum
et plus quam possum, de omnibus benedictionibus, quibus Pater
misericordiarum filiis et filiabus benedixit et benedicet in caelo
et in terra; et pater et mater spiritualis filiis et filiabus suis spiritualibus
et benedixit et benedicet. Amen.
Estote semper amatrices Dei, animarum vestrarum et omnium
sororum vestrarum; et sitis semper sollicitae observare quae Domino
promisistis. Dominus vobiscum sit semper et nunc vos sitis
semper cum ipso. Amen.
Explicit Benedictio sanctissimae matris nostrae Clarae.

1



5




10




15

Torna all'inizio