confiteri'. Supradictorum solutio requiratur quarto libro Sententiarum,
distinctione XVII, in tractatu fratris Bonaventure,
et distinctione XXI similiter de hac materia continetur.
Ego vero, quia ad alia dicenda festino, breviter me expedio,
exponendo solummodo duas auctoritates et concludendo propositum.
Intendo enim demonstrare quod fratres Minores et Predicatores
saltem ex privilegio possunt confessiones audire. Dico
ergo quod illud verbum Augustini intelligitur, quantum ad electionem
sacerdotis, antequam subditus alicui se subiciat et curam
anime committat, sed verbum Urbani post commissionem. Extunc
enim tenetur ei confiteri, nec debet alii, nisi petita licentia.
Quod in quinque casibus habetur licentia pro obtenta.
Tamen in V casibus habetur licencia pro obtenta. Primus est si sit vagabundus. Secundus est si renuntiavit domicilium. Tertius,
si peccavit vel offendit in aliena parochia. Quartus, propter
sacerdotis ignorantiam vel maliciam, quia est revelator confessionis
vel sollicitator ad malum. Ultimus est in casu necessitatis,
ut si sit in articulo mortis vel debeat intrare iustum bellum.
Narratio trufatoria, sed vera, quam retulit papa Alexander IIII fratri Bonaventure,
generali ministro Ordinis fratrum Minorum.
Nota quod fratres Minores habuerunt privilegium a papa Gregorio
nono quod possent confessiones audire. Frater Bonaventura
generalis minister interrogavit papam Alexandrum quartum utrum
placeret ei quod fratres Minores confessiones audirent, et ipse
dixit ei: 'Immo volo penitus quod ipsi audiant. Et dicam tibi
orribile exemplum et truffatorium. Quedam mulier confitebatur
sacerdoti suo in ecclesia sua. Ille vero, volens eam cognoscere et
carnaliter cum ea dormire, cepit eam de opere venereo multum
sollicitare. Cumque in ecclesia post altare iuxta locum Dominici
corporis violenter vellet eam opprimere, dixit ei domina illa:
|
|