Multis itaque et diversis in hoc labore necessariiis rebus, multis  
necesse est nos racionibus insudare, dum multa ex paucis nos oportet  
sedule cogitare, undique nobis in his occurrendum vel consulendum,  
ut quit abiciendum, quidve adiciendum sit salubriter adver-satur.  
non enim preteritorum quam presencium nos angustant  
necessaria instrumenta operum diversorum. denique post catalogum 
imperatorum pontificumque Romanorum, ducum quoque et  
principum Longobardorum vitas, decessus seu actus abbatum nostrorum  
pleniter digerere, precepta eciam regum, ducum, principum  
vel quorumlibet oblaciones fidelium ammiscere; ultime autem  
partis ordinem multa multorum utiliter optinere debebunt loca populorum.  
sit, rogo, cunctorum vota legencium, pii operis effectus  
misericorditer intuentes, et si quid pro celeritate dictandi casu proprie  
fragilitatis deprehenderint aut dempsisse aut ademisse, memores  
debite caritatis clementer emendare, et non obiurgare procaciter procurent.  
hoc enim precipue illis videbitur amplectendum, qui cum  
multa videantur possidere, multis multa indigentibus non noverunt  
invidere. oportet enim nos vera fide scribentes illa illis offerre,  
que absque omni scrupulo sumere debeant recto sensu legentes.  
principium porro libri huius, post illa superiora a primo Paldone  
incipit finemque sui in undecimo Iosue reponit. est in his certa  
et utilis divisio, dum loci mutacio et amplioris basilice edificacio  
racionem ostendit. 
Rursus secunde partis labor ab eodem Iosue usque ad || desolacionem  
ipsius monasterii porrigitur, que a Sarracenis sub nono  
decimo Maione facta memoratur. et in his quoque multorum  
labor, multorum manet et amor. certum fidei vexillum, quasi  
prima fronte Trinitatis laudem sonantes, terciam partem libri beatorum  
optinet numerus decollatorum omnium decus purpureum;  
cunctorum in hoc loco principes facti precedencium et subsequencium  
patrum. horum digno stilo passionis agonem explicabimus.  
nimis difficilia et ardua post hoc sequuntur longa longi temporis discrimina,  
que cuncta in quarte partis ordinem colligere, ut vetus  
excidium et sequens edificium insinuet, quasi iam somno resoluti, inteximus.
  |  
  |