quos ipsis adhuc iungere debemus aut pacem componant aut ueritate
precognita super illos qui sunt tanti discidii causa canonicam
censuram exerceant. Verum quoniam nonnullos, diabolico instinctu
confectos, iniquitatis sue facibus ignitos, cupiditate inductos,
discordiam potius quam pacem fieri et uidere desiderantes fore non
ignoramus, statuimus in hac synodo ad hanc eandem formam
sicut et in preterita, ut nulla umquam persona alicuius potentie
uel dignitatis, siue magna siue parua, siue princeps siue subiectus,
aliqua presumptione presumat legatis nostris obsistere, et postquam
ad uos peruenerint de componenda pace contraire, nec
postea contra interdictum illorum alter in alterum audeat insurgere,
sed usque ad diem ab illis statutam firmam pacem omnes
sine ulla occasione et fraude obseruent. Quicumque autem hec
statuta nostra ulla presumptione uiolare temptauerint, anathematis
uinculo eos ligamus et non solum in spiritu uerum etiam in
corpore et in omni prosperitate huius uite apostolica auctoritate
innodamus et uictoriam eis in armis auferimus, ut uel sic saltem
confundantur et duplici contritione conterantur.
|
|