Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 123


Quid boni inueni [in] D[imna], vt debeam in ipso confidere
super eo quod misi eum? Nequaquam decet regem credere in
aliquo, quousque ipsum probauerit, nec in ipso confidit propter
malam famam, aut propter malas operationes que sunt in
ipso, vel quia est homo litigiosus, aut aduenerunt ei necessitates
et angustie, aut forte deliquit in aliquo et ex hoc timet
ne forsan offendatur, vel forte est inuidus et cupidus qui
numquam diligit proximum, aut forsitan aliquem diffamauit,
vel forte separauit ipsum a rege, vel forte negocia regis exercebat
et dispersit omnia que erant regis, aut deliquit ipse et
socii sui regi, et pepercit eis, sed contra ipsum solum indignatus
est, vel forte querit nocere regi cum vtilitate sui ipsius,
vel forte non habebat legem neque fidem, aut forsitan timebat
aliquid quod bonum erat regi et malum sibi, vel erat socius
inimici eius vel inimicus socii eius; propter hoc non decet
omnia regi credere in aliquo huiusmodi. Et quia D[imna]
est vir intelligens et perstitit multo tempore in curia mea,
relictus sum sine cura; nunc autem querit argumenta forte
nocere mihi, conseruans erga me in sua mente odium. Aut
quis scit vtrum habens istam vocem fortior me sit et fit
rex maior quam ego? Nunc autem, cum accesserit D[imna] ad
eum, et suo seruitio declarauit manifestauitque ei impotentiam
meam et indicauit ei mores meos indecentes, ita
quod tradet me sibi. Et non cessauit leo hec cogitare in corde
suo et in mente meditari ita quod timuit.
Et exurgens de loco suo, respexit ad viam et vidit D[imnam]
venientem, et ad locum suum est reuersus, vt non perciperet
D[imna] quod timeret. Adueniente autem D[imna], dixit ei leo:
Quid vidisti? aut quid egisti? Et ait ei D[imna]: Vidi, inquam,
bouem, et ipse [est] patronus vocis quam audiuisti. Et dixit

Torna all'inizio