Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 28


prehabite transactioni stari placuit; ac tunc demum Masmudis
urbe tradita, acceptisque navibus, que ad transfretandum sufficerent,
in Siciliam transierunt.
XI. De Maione.
At vero Maionis propositum amplius regi non poterat aut
diutius occultari, nec erat dubium quin regnandi libidine
traheretur. Nemo tamen tam impie machinationis index erat; nemo
tam apertam proditionem audebat regi detegere; sciebant enim
omnes id eum minime crediturum, memores quid inde co[miti
Ebrardo aliisque quam plurimis contigisset. Preelegerant] ergo
silere quam subire periculum attonitique rei exitum expectabant.
Iamque totam fere Siciliam varii super hoc dissonique rumores
impleverant, passimque vulgatum erat, admiratum diademata quedam
aliaque regis insignia, que sibi preparaverat, multis familiaribus
suis ostendisse, nec deerant qui reginam hec ei de palatio
dicerent transmisisse. Nam et eius consensu totum hoc fieri eamque
Maioni putabant inhonesti contractu federis obligatam. Plerisque
falso videbatur id dici; alii quoque nichilominus asserebant
notarium Matheum, Maionis familiarem, Alexandro pape, qui tunc
Romane presidebat Ecclesie, multam pecuniam detulisse idque
consilio et ope Iohannis neapolitani, qui unus erat cardinalium,
impetrasse, ut amoto rege Sicilie, admiratus in eius locum succederet,

1



5




10




15




20

Torna all'inizio