Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
TERBIS fluvius est Arabie per Gurdiacos et Alanos fluens.
Cadit in Tygrim.
TESPONTIA fluvius Butroto oppido propinquus in Ambrachio
sinu.
TEREFAS fluvius Sycilie est non longe a Biterme colonia.
TERIA Sycilie fluvius Catine proximus civitati.
TERIODES fluvius est nascens in campis Scythicis et in Caspium
cadens mare.
TERMUS fluvius est Umbrie. Alii dicunt quod de monte
Tauro nascitur: forsan alius est.
THERMODON fluvius est apud Chalybes Paphlagonibus proximus,
haud longe a Themiscuro oppido. Huius quidem ripe
ab Amazonibus diu habitate fuere, et ideo Amazonius ab aliquibus
vocatus est. Nam elabitur preter radices Amazonii
montis. Alii dicunt Thracie fluvium esse, quidam in sinu
Smirneo. Miror: forsan alii sunt eodem nomine nuncupati.
Is quidem a Colchis dividit Amazonas.
TERSOS fluvius est Colchorum Agnitice regionis.
TYBRIS fluvius est Ytalie, cui periturarum rerum sub Romanis
ducibus vidisse gloriam concessum est. Hic in Appennino
nascitur paulo altius quam noster Arnus, et descendens primo
Tusciam ab Umbris disterminat, hinc Perusio, inde Assisio postergatis,
etiam pluribus auctus fluminibus. Veio iam ommisso
Romam rerum dominam in partes dividit duas et apud Hostiam
separatis Hetruscis a veteribus Latinis Tyrrheno miscetur
mari titulorum multitudine insignitus. Huius autem nominis,
cum antea vetustissimo vocabulo Albula diceretur, multiplices
prisci reddidere causas quas, eo quod orbis solus habuerit
imperium et persepe precioso martirum sanguine coloratus
sit, dixisse non pigebit; et que preter hoc habuerit nomina
superaddam. Opinio igitur vulgatior est hunc a Tyberino
rege Albanorum casu in eodem submerso ex Albula Tyberim
nominatum, eumque eius dixere esse sepulcrum. Sunt qui
dicant longe ante hoc illi nomen impositum, asserentes regem
quendam fuisse Tuscorum cui Tyberis nomen erat, qui cum
pyrratica infestaret mare, seu vi seu aliter non dicunt, hoc
aiunt, eum in fluvium fuisse demersum, ex quo illi Tyberis nomen
|
|