: Historia custodum Aretinorum

1474


fames in comitatu Castellano maxima orta est. Quidam presbiter nomine Teuzo inde
veniens, eiecto supradicto custode Torello, a presbiteris et [clericis qui cu]stodes esse per
se debuerant, in ęcclesia custos factus est. Hic namque p[resbiter cum esset hone]stus,
bonus et studiosus in [toto o]fficio erat. Inspirante autem Deo, quam plures homines
ex Aritio Hierosolimam perre[xerunt, et ip]se presbiter Teuzo cum eis perrexit. Tunc
ipsi custodes non habentes alium, remiserunt eundem Ursum presbiterum. Reverso itaque
Teuzone presbitero ex Hierosolimis, propter suam bonam conversationem canonicus factus
est. Igitur supradictus Ursus nichil sciebat facere, sicuti prius. Hinc omnis populus per
custodum summissionem episcopum Teodaldum, qui tunc temporis erat, imploraverunt,
ut eundem Teozonem ad custodiam ecclesię reverti iuberet. Quia canonicus factus erat,
canonici talia facere non consentiebant. Ad ultimum tamen propter episcopi iussionem
et populi obsecrationem consenserunt. Sed et hoc toto animo contradixerunt, ne
cum eis commederet, ne deveniret in malam consuetudinem. Tunc predicti custodes
super canonicam se vindicabant in predis, et quę facere poterant. Inde etiam post per
obsecrationem eiusdem episcopi et populi statutum est, ut ipse Teuzo presbiter in ęcclesia
ebdomadam missarum sicut canonaci presbiteri faceret et ebdomadam coquinę;
similiter, et canonici et custodis officia impleret. Sic permissum est ei tantum comedere.
Adquisito autem cibo, abstulerunt supradicti custodes medietatem de grano, quod
soliti erant dare. Quo mortuo intronizaverunt Iohannem Turphum, nepotem illius,
quem secum duxerat et nutrierat. Dehinc maxima concertatio inter canonicos et ipsos
custodes iterum exorta est de victu ipsius. Custodes sicut avunculum illum facere volebant,
sed omni nisu canonici repugnabant. Hoc autem canonacis opponebant, quod
quartam partem tunc haberent de ecclesię oblatione. Canonici econtra talia respondebant:
?Quando Helpertus episcopus suique antecessores quartam partem manu sua habebant,
quam postea ipsi nobis concesserunt, custodes victum ab eis non requirebant.
Insuper beneficium aliud vobis est concessum pro ecclesię custodia?. Denique predictus
Iohannes Turphus, eo quod victum non habebat ab aliqua parte, nec campanas sonabat
sepius per tres dies vel quattuor vel plures. Illi interim causam canonicorum, ubicumque
poterant, male tractabant. Interea episcopus Immo, qui tunc temporis fuerat, partim

Torna all'inizio