fuit habitacula vatum. O Petre, tradidit tibi Pollentiam, locum
dignum: memor esto doni clarissimi. Contradere celica dona ipsi,
qui tribuit terrea. Tibi modulatur rithmica laudum. Moenia
cuius loci emicat clare, patule, quo pareat quantivis precii fuerit.
Qua latices tot reperiuntur, quot non inveniuntur loco in ullo.
Preter quos, est ibi latex quidam, olim vocatus est Impius,
ubi inter fluctus conspicantur cęruleas silices, veluti madefactum
sanguinem: quo in loco multi referunt cesa fuisse sanctorum
corpora. Tradunt multi, quia fuit civitas prisco in tempore
et ut vere credatur exemplum hystorię romane in medio proferimus.
Dicit enim: «de malis apud Pollentiam gestis, satagimus
dicere aliquantisper». Quidam autem rex, nomine Attila, flagellum
Dei, obsedit eam multis annis; ad ultimum cepit eam et ellisit
maceries eius usque in terram.
<XXXI>. Non ideo propagavimus sermones ut digna facta
domni Gezonis conemur obmittere, cuius temporibus hec adquisita
sunt. Idcirco intrinsecus hec posuimus, ut illatio hec demonstret
quam mordaciter eius facta tenemus. Virtutis insignia
ipsius tale ostentionem primas ostendit: in bivio hoc secus muros
civitatis in angulo sancti Andreę occurrit ei quidam circumdatus
ferro, in femure et in brachiis, quem, ut beatus vidit Gezo,
miserans illi propensius oransque ut erat benigno afflatu, lacrimans
et orationibus instans, manus hominis in suas palmas
inflectit: sic ab eo pepulit ferri circula. Cruor exit passim et
|
|