Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 900


eo intensio et virtus motoris, per modum quo virtus agentis principalis est in
instrumento, est causa vitae materialis, qualis est per animam sensibilem et
vegetabilem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo et equus in hoc conveniant quod est
sensibile, non tamen oportet quod anima sensibilis sit unius rationis in homine
et equo: quia homo et equus non sunt unum animal in specie; unde in homine
anima sensibilis est multo nobilior quam in aliis animalibus quantum ad principales
actus, ut patet in actibus interiorum sensuum, et in operatione tactus, qui
est principalis sensus: in omni enim toto potestativo potentia inferior superiori
coniuncta perfectior invenitur; ut potestas praepositi multo excellentior est in
Rege. Anima autem sensibilis in homine per essentiam coniungitur animae
rationali; et ideo totum est per creationem. Sed tamen modus traductionis seminis
est similis in homine et in aliis animalibus; quia in semine hominis est etiam
virtus formativa, sicut in animalibus; sed quia actio illius virtutis est materialis,
ut dictum est, non potest actio eius pertingere ad essentiam immaterialem; sed
tamen per actionem huius virtutis primo consequitur conceptus vitam nutritivam
et postea vitam sensitivam. Sed quia, ut Avicenna dicit,
in hoc processu sunt plurimae generationes et corruptiones,
sicut quod semen convertitur in sanguinem, et sic deinceps; quando venitur ad
secundam perfectionem, prima perfectio non manet eadem numero, sed acquiritur
simul cum acquisitione secundae; et sic patet quod in infusione animae
rationalis homo simul consequitur in una essentia animae animam sensitivam
et vegetativam; et priores perfectiones non manent eaedem numero.
Ad quintum dicendum, quod in animalibus generatis ex putrefactione virtus
caeli, ut Commentator dicit in 7 Metaph., supplet locum virtutis
formativae in semine: huiusmodi enim animalia propter sui imperfectionem non
requirunt tot ad sui generationem sicut animalia perfectiora, in quibus oportet
quod cum virtute caelesti adsit in semine virtus animae a patre derivata: est
enim virtus caelestis in omnibus corporibus inferioribus sicut virtus motoris in
moto, ut inducat unumquodque in speciem secundum materiae dispositionem:
et hae virtutes caelestes in elementis receptae vocantur a Philosopho in 16 de
Animalibus virtutes animae, quibus omnia elementa
plena dicit, eo quod huiusmodi virtutes sunt sufficientes ad animationem materiae,
si pertingat ad aliquam complexionis aequalitatem.

Torna all'inizio