correptam habent, ut "Priamus, Priamides", "Nestor, Nestorides",
nisi per sineresin habeat i productam, ut "Pelides" pro "Peleides",
uel "Enides" pro "Eneades" (uel quasi ab "Eneus"), et nisi apud
Grecos habeat penultimam contra regulam longam, ut
"Demades", "Belides". 9 Quedam tamen poetica licentia habent a
ante des , que aliquando addit aliquando minuit sillabam, ut
"Athlantiades" pro "Athlantides", "Scipiades" pro "Scipionides". 10
Numquam enim patronomicum primitiui superat genitiuum, nisi
una sillaba in hac forma, nec debet habere pares uel pauciores
sillabas, nisi ex poetica sit licentia. 11 Feminina uero
patronomica apud nos in is uel in as desinunt. 12 Que sunt tercie
declinationis et ueniunt a masculinis, abstracta de , ut "Peliades,
Pelias", "Priamides, Priamis". 13 Que uero proferuntur per
sineresin, faciunt feminina ex integris, ut "Pelides" (pro "Peleides"),
"Peleis"; sic "Enides" (pro "Eneides"), "Eneis", uel poetica
licentia. 14 Inueniuntur etiam in ne desinentia feminina, que
sunt Iadis lingue patronomica, ut "Arestos, Arestine", "Acrisios,
Acrisione", penultima semper producta.
|
|