Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

292


igitur ad curiam fuisset citatus et contra istum errorem fuisset concilium
convocatum, audiens hoc Lanfranchus, illuc perrexit in
habitu peregrini, ita quod a nemine cognoscebatur. et cum eleganter
contra Berengarium disputasset, ille obstupuit et ait:
"Aut tu es dyabolus aut tu es Lanfranchus". et sic ille confusus
heresim abiuravit. Lanfranchus postmodum factus est archiepiscopus
Cantuariensis, cui Anselmus in archiepiscopatu successit.
circa hec tempora, prout in cronicis legitur, in Apulia
erat quedam statua marmorea, que circa caput suum ab antiquo
scriptum habebat: "Kalendis maii, oriente sole, caput habebo
aureum". quidam igitur Sarracenus astrologus mane in loco,
ubi statua umbram capitis iaciebat, fodi fecit et magnum thesaurum
ibi reperit. statua vero illa umbram capitis super aurum
tenuit et sic caput aureum habuit. de Alberto sive Oberto
episcopo quarto decimo.
Albertus sive Obertus, episcopus quartus decimus, cepit circa
annos Domini .Mo.LXV. et vixit in episcopatu annis .XIX.

Torna all'inizio