Excellenti domine, domine S. Iohannes de Capua domini pape notarius
augmentum divine gratie et in prosperis reflorere.
Cordis vestri pietas ad hec principaliter intenta esse creditur, ut felix
anima vestra, post decursum presentis vite spatium, ineffabiliter obtineat
gloriam beatorum. Ex hoc enim firma consurgit in me fiducia, ut quicquid
a vobis digne petitur, per celsitudinis vestre clementiam libere compleatur.
Sane vos et dominus comes inclitus filius vester duos ortos spectantes
ad heredes bone memorie iudicis R., fratris mei, sicut notorium esse dinoscitur,
in vestris manibus detinetis. Quia vero detentio huius est iustitie
contraria et divine penitus opposita voluntati, magnitudinem vestram
humili supplicatione deposco, quatenus in restitutione ortorum ipsorum
predictis heredibus cito et liberaliter facienda meum letificetis animum,
ita quod in vestris et eiusdem domini comitis beneplacitis exequendis me
semper gaudeam reddere studiosum. Ceterum scire vobis placeat quod, si
mei cordis affectio habita circa vos et comitem memoratum in vestram
plene notitiam deveniret, dignissimum censeretis non solum prefatos ortos
eisdem heredibus promptitudine pia restituere, quin immo unum bonum
de pheudis vestris liberaliter exhibere. Quid plura? Evidentia testatur operis,
et amici seu devoti ac etiam nuntii vestri clare percipiunt, quod circa
vestra et eiusdem comitis obsequia fructuosa mihi similis in Romana curia
non habetur. Vestrum igitur est benigne intelligere ac mansueto spiritu
iudicare, si vos et predictus comes, qui per Dei gratiam tot fulgetis honoribus
et tantis estis cumulati divitiis, duos ortos heredum ipsorum detinere
per violentiam debeatis. Inspiret vobis in hac parte virtus Altissimi,
quod sit mihi et heredibus sepedictis in gaudium et vobis ac eidem comiti
acquirat divine gratie incrementum.
|
|