Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 169

Liber II


audisse aliquid, ut, proximis comitiis eum Praetorem, Pontificemve creandum. Quo loco, quam gratum id nobis, si evenerit, futurum sit, tum ab eius, tum a nostra persona, tum a re ipsa ostendemus. Ab eius persona, si eius virtuti, dignitati, nobilitati, meritis consultum iri dicemus ; si quae eum dignitas, autoritas, gloria; item, quae opes, copiae, facultates, quae denique rerum omnium actiones consequentur, indicabimus. A nostra persona, si quae utilitas, dignitas, laetitia, fortunae, dignitatis ve accessio sit inde consecutura, demonstrabimus. A re ipsa, si tum demum recte administrandam curandamque ostendemus, si dicemus rem illam tali viro indigere neque tam viro quam rei consultum iri. Quae quum fecerimus, optabimus, ut ita veniat rationesque quas superius docui, subiungemus. Tum hominem hortabimur rogabimusque, ut spem atque expectationem tum nostram, tum eorum per quos dignitatem aut rem illam consecuturus est, tum caeterorum omnium non modo non frustretur, verumetiam augeat atque accumulet. Quod si nulla certa res votis nostris erat praeposita, eum initio laudabimus ab his potissimum partibus, quae consentaneae videbuntur ei rei, quam illi optare volumus, ut si magistratum optaverimus, ab iustitia et integritate laudemus:,si sacerdotium, a vitae morumque probitate, a religione et caeteris

Torna all'inizio