: Rationes diversarum mutationum

Pag 245


pro redoleo. Flagro per 'fl' et 'gr' significat ardeo, fraglo per 'fr'
et 'gl' significat redoleo; plerique tamen per 'gr' scribent utrumque.
Dicitur autem flagro componi ex flamma vel ex flatu, et uro,
vel ardeo, per intermissionem; et fraglo ex frango et oleo, propterea
quia fracta aromata huberius redolent. Sapio et ad saporem et ad
scientiam pertinet; dicitur autem in utraque significatione et absolute,
sine rectione accusativi casus, et transitive, id est cum rectione
accusativi casus. Dicimus enim: bene sapit potus iste, et mel sapit
potus iste; «non sapis ea quę Dei sunt», id est nescis;
"si fecero ista non sapiam", id est: non ero sapiens.
"Abstineo illius rei" et "illa re" et "ab illa re", et "abstineo me illa
re" vel "ab illa re"; sed "abstineo illius rei" urbanior est oratio.
"Vaco illi rei", id est: do opera illi rei; "vaco illa re", id est:
cesso ab illa re.
"Parco vanitati", et "parco a vanitate", unde in Psalmo:
«et non pepercit a morte animarum eorum», vel, ut alia
translatio habet, «et non pepercit a morte animabus eorum»:
in quo palam est posse dici: parco tibi ab illa re.
"Propius illam rem" et "illi rei", "proxime illam rem": Salustius
«Propius mare Africum», Tullius «Proxime
deos».
"In ordinem redacti sunt", id est: de honore depositi et inter
abiectos connumerati; "extra ordinem sunt", id est: egregii
et primates.
"Metu mutatur gaudium", pro: gaudio
mutatur metus. "Mutat Lucretilem Liceo",
pro: mutat Liceum Lucretili.
"Albeo nivem", "candeo argentum", "rubeo minium", "fulgeo
Luciferum", id est: ut nix, ut argentum, ut minium, ut Lucifer.
"Vel maxime", pro: quam maxime; "vel doctissimus", pro:
quam doctissimus. Sic in ceteris superlativis 'vel' et 'quam'; et
'oppido' et 'impendio' pro 'valde' accipiuntur.
"Clarus genere" et "clarus genus"; "ferox", "fidens", "tantus"
"animo" et "animi" dicitur, set per genitivum urbanius.

Torna all'inizio