Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber IX

Pag 252


Lucifer a magno postquam est eiectus Olimpo
et cecidit misero, per quae sunt secula, lapsu,
semper apud populos damnata superbia, semper
regibus hoc vicium tam detestabile mansit,
quantum laudis habet regum clementia, quantum
quelibet ornato veniens in corpore virtus.
Ex illo numquam signata superbia regi
ingens tanta fuit, numquam torpentia peior
in castris alto veniens ad pectora fumo,
quae mentem atque oculos, penitus quae clauderet omnem
virtutem, quae nulla ducum sibi bella timeret,
quanta est que frigio dominatur iniqua tiranno.
Non videt ingentes turmas nec proelia cecus,
nec videt armatos contra properare Quirites.
Ut primum campos inimicaque castra subivit
et primas acies bello construxit et omnes
contra hostem posuit pulcro dux ordine turmas,
tum Teucrum invadit, non haec sibi bella putantem,
incautumque premit; sua vis dispersa potentes
non sinit esse Friges, currunt ad bella, caduntque
saucia vulneribus Teucrorum corpora et omnes




210




215




220




225

Torna all'inizio