potentiore discede; ex hoc enim magis te advocabit. Non improbus
sis, ne impingaris. Iterum alia Scriptura dicit, Prover. XXV:
Ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris.
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris
coram principe. Elegit igitur frater Iohannes et discubuit in
mensa humilium, sed nobilitata est ex presentia sua, et multi
edificati ex hoc habuerunt bonum exemplum. Et sicut
nobilitat viles frons generosa dapes,
sic ex presentia humilis humiliter discumbentis locus sive mensa
magnifice decoratur. Considera etiam quod Deus non omnia
luminaria celi posuit in una parte tantum, sed in diversis locis
ad maiorem pulcritudinem et utilitatem diversimode collocavit.
Porro illa die rex implevit Scripturam que dicit, Eccli. IIII:
Congregationi pauperum affabilem te facito. Et iterum dicit Eccli.
IX: Viri iusti sint tibi convive, et in timore Dei sit tibi gloriatio,
et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in preceptis
Altissimi.
De prandio regis Francie magnifice preparato; et quod declinabat de strata,
ut iret ad suffragia religiosorum poscenda.
Habuimus igitur illa die primo cerasas, postea panem albissimum;
vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans
et precipuum ponebatur. Et iuxta morem Gallicorum erant
multi qui nolentes invitarent et cogerent ad bibendum. Postea
habuimus fabas recentes cum lacte decoctas, pisces et cancros,
pastillos anguillarum, risum cum lacte amigdalarum et pulvere
cynamomi, anguillas assatas cum optimo salsamento, turtas et
iuncatas et fructus necessarios habuimus abundanter atque decenter.
Et omnia curialiter fuerunt apposita et sedule ministrata.
Sequenti die rex agressus est iter suum. Ego vero finito capitulo
secutus sum regem. Habebam enim obedientiam a generali
ministro eundi in provinciam Provincie ad morandum. Et facile
fuit michi ipsum regem repperire, quia de strata publica declinabat
|
|