Gorus Aretinus: Regulae ortographie per alphabetum compilate

Pag 146


B mutatur in has / pec/ causam / fran/ ge / re / vo / ces /. Inpedit additio, subtractio pollixenumque , in reliquis dictionibus compositis a predictis prepositionibus /b/ nec mutatur nec abiicitur, ut ab hinc, obdo, abluo, obloquor, abnego, et sic de aliis. Sed circa predictam regulam ne dubium possit occurrere, sciendum quod suscipio, sustuli, sustineo, suspicor, suspicio et suspiro, non sunt composita a prepositione /sub/, sed a sursum adverbio, et ideo in eis non scribitur /b/. 13.Item notandum quod illa litera /b/ intercipitur eufonie causa, ut est quando prepositio /am/ componitur cum dictione incipiente a vocali, ut ambio quod componitur ex /am/ et eo, ambesus ex /am/ et esus et in quibusdam aliis, ut inambages et in ambigit, unde dicitur: ac intercipitur cum vocali subit /am/ post. Sicut in ambesus, ambages, ambigit, ambit . Rursus sciendum quod si hec prepositio /ob/ componatur cum dictione incipiente a /c/ assumit /s/, ut obscurus quod componitur ex /ob/ et cura; obscenus, quod componitur ex /ob/ et ceno, vel cena, unde dicitur ob assumet /s/ si /c/ componere cures . 14. Sciendum preterea quod ille prepositiones habent differentiam in compositione. Nam /ab/ omnibus preponitur literis preter /c//q et /t/. A vero prepositio componitur cum dictionibus incipientibus ab /m/ vel /u/ consonante, ut amnes, aveho. Abs vero ante /c/q/ vel /t/, solum poni debet, ut abscondo, abscido, abstraho, abstineo. Unde dicitur: c/q/t/ motis /ab/ cunctis associatur. A componatur Iovem/mus quando sequatur, abs componatur si cunctus associatur per hoc apparet quod errant qui in abscondo, abstineo et similibus /abs/ faciunt unam sillabam per se.
15. C – Litera muta est in qua nulla prima nec media sillaba finit nisi sequens incipiat ab eadem vel a /q/ et hoc tam in simplicibus quam in compositis habet veritatem, ut saccus, accurro quicquam ex quo ostenditur /c/ et /q/ habere eadem vim.
Verum puto hanc regulam predictam fuisse traditam a Prisciano de partibus declinationis, quia vidimus quod in illa dictione, nuncnon necne, predicta regula non habet veritatem. Unde dicitur, sillaba nulla cadit in /c/ nisi cumque sequatur . Et ubicumque in media dictione reperitur unum /c/ solum tunc debet poni cum sillaba sequente, sicut in istis dictionibus: factus, dictio. Sed dictio quando scribitur pro /c/ idem est quod pars orationis. Sed reperitur scriptum tantum pro /t/ solum sine /c/ et tunc idem est quod subiacentia vel potestas. Unde Virgilius: Vastabat Ciprum et victor dictione tenebat. 16. Reperitur contra condictio, quia derivatur a condico,

Torna all'inizio