Benevento annis decem et septem. Huic sociata fuit Winiperga, quae ei Romuald
peperit. Circa haec tempora, cum in castro Cassini, ubi beatissimi Benedicti sacrum
corpus requiescit, ab aliquantis iam elapsis annis vasta solitudo existeret, venientes
de Cenomannicorum vel Aurelianensium regione Franci, dum aput venerabile corpus
se pernoctare simulassent, eiusdem venerabilis patris pariterque eius germanae venerandae
Scolasticae ossa auferentes, in suam patriam adportarunt; ubi singillatim duo
monasteria in utrorumque honorem, hoc est beati Benedicti et sanctae Scolasticae, constructa
sunt. Sed certum est, nobis os illud venerabile et omni nectare suavius et
oculos semper caelestia contuentes, cetera quoque membra quamvis defluxa remansisse.
Solum etenim singulariter dominicum corpus non vidit corruptionem; ceterum omnium
sanctorum corpora in aeternam postea gloriam reparanda corruptioni subiecta sunt, his
exceptis, quae ob divina miracula sine labe servantur.
3. At vero Rodoald, quem aput Foroiuli praemisimus ducatum tenuisse,
cum ab eadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis
nutu pervasit. Quo comperto Rodoald in Histriam fugiit ac deinde navigio per
Ravennam Ticinum ad Cunincpertum regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum
Foroiulanensium regere, insuper contra Cunincpertum rebellans, regnum eius
invadere voluit. Sed conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in
exilium trusus est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi, lociservatoris
nomine per annum et menses septem gubernavit.
4. Dum haec in Italia geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae
unam in domino nostro Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem
|
|