39. I - Amplius ad incohatum principio ordinem reducendum est, unde quia post /h/ imediate ordinatur /I/, sciendum quod hec litera /i/ vocalis in omnes vocales transit. Nam transit in /a/ ut genus, generis, generatim, paulus/a/um, pauli/paulatim ; in /e/ ut fortis, forte ; in /o/ ut pater-patris – patronus et olli pro illi ; in /u/ ut rapio-pui ; lubens dixerunt antiqui pro libens. Item sciendum quod hec vocalis sicut et /u/ transit in consonantem et duplicem vel in simplicem, ut in principio dictionis. In duplicem quando ponitur inter duas vocales in medio dictionis, ut maior, peior ; quandoque reperitur simplex, ut reice. Sed notandum propter illud exemplum quod iacio/cis, quando componitur mutat /a/ in /i/ imperfecti, ut adiicio, abiicio, coniicio, disiicio, eiicio, deiicio, iniicio, proiicio, subiicio, obiicio, traiicio, que omnia composita scribi et pronunctiari debent per duplex /i/ et primum est consonans alterium est vocale. Si ergo iacio componatur cum dictione desinente in consonante prima debet produci positione, sed aliquotiens corripitur, quia consonans tacetur. 40. Item in abusum venit /i/ consonantem scribere /g/ ut in hoc exemplo maiister, nam secundum Uguicionem, debet scribi per duplex /i/ primum consonans, alterum vocale. Et dicamus maiister id est maior in statione, sicut minister, id est minor in statione. Sed quia /i/ consonans valde convenit cum sono /g/ ex vitio idiotarum, consuetudo transivit apud provectos ut scribatur per /g/. Similiter maius – maii pro mense scribitur per /i/, quia dicitur a maioribus ut idem testatur Uguccione. Quidam vero scribunt per /d/ ut madius quod ex toto est corrupte dictum. In hoc nomine deus in plurali numero debet scribi per duplex ii, licet tantum unum pronunctiatur sicut in plurali, in hoc nomine /is/ ea/ id/ debet scribi ii et est duplex causa, una causa videndi concidentiam ne si dicatur di/ putetur prepositio et /i/ verum secunde persone imperativi modi, et quia de consuetudine antiquorum erat ut longa vocalis quantum ad scripturam generetur sic ergo adhuc antiquam scripturam servamus in scriptura harum ditionum ut vult Uguicio, huius tamen dicitur contrarium per quosdam qui vel auctoritate Uguicionis non curant, vel illam forte non viderunt.
41. K – Litera muta sed primum penitus est supervacua que in sono eadem habet potestatem cum /c/, hanc literam secundum Uguicio scribimus tantum in nominibus nathis, id est a grecis derivatis. Nam ubi nos scribimus /c/ greci scribunt /k/. Si tamen talia nomina scribantur per /c/ nullum est vitium, ut karisma et Cartago, sive scribantur per k sive per c, nulla
|
|