etiam in sacris veteribus ystoriis, videlicet Saul et David, ceterorumque
Regum, multa hiis similia narrantur, que in cunctis per
orbem ecclesiis ad proficuum audientium legi non prohibentur.
Malui igitur a cenobialibus ad tempus curis et sine quolibet segregari
dampno, quam ea, inutili suppressa silentio, taliter infruttuosa
manerent. Ad perficiendum tamen opusculum istud
importuna me valde Comitisse Matildis sororis Regis Rogerii
coniugisque Ranulphi Comitis precatio impulit: cuiusquidem
petitionem, etiam si primo propter ordinis rigorem, subterfugere
volui, postmodum vero me ei non assensisse penituit.
Conjciebam enim futuris temporibus quod ab ea poscebatur,
indubitanter profuturum non deesse. Nunc igitur eiusdem
Regis gesta ad perpetuam conscribendam memoriam assumantur:
qui primus quales pueriles gesserit actus, quique post
Siciliensis Comitatus honorem, qualiter ad ducalem apicem,
deinde quomodo ad Regiam provectus fuerit dignitatem, seu
quanta diebus nostris in hoc seculo excoluerit potentia, quantove
etiam terrore provincias omnes a Sicilia Romam usque conterens,
in brevi sibi subdiderit, summa tantum carpendo in hoc
|
|