nec magni sensus quia contra te fraudem aliquam committetur.
Non exultes propter valorem quo excedis tibi similes, quia
hoc fructum meliorationis: absorbet. Et dixit: si regi magis aliis
fidelis extiteris et stipendia tua aliis sint equalia non doleas,
quia tua durabilia sunt, illorum autem non. Et dixit: si aliquis
invidet tibi deferendo te, non respondeas sibi modo que meruit,
ut viam non inveniat rationabilem propter quam mala
tibi procuret, que non deficiet satagenti. Et dixit: non est
idem recte opus in temporibus diversis; verumtamem nitaris
esse opera iuxta qualitatem temporis in quo eris, non derogando
propterea fidei nec bonis moribus; quod si facere nequiveris, ab
eis desistas, alioquin magis perdes in anime tue offensam,
quam in opere ipso acquires. Et dixit: blandieris hominibus,
tempore tui dominii, quia cum hoc prevalebis coram eorum cordibus
[qui] a te declinare cernuntur. Et dixit: non attendas
ad aliquid iuxta statum et condicionem in qua corpus
permisit, sed prout in veritate se habet attendas quia ille est
eius status et conditio naturalis. Et dixit: non potest quisquam
cum amico suo conservare amorem, nisi qui est suavium morum,
amicos sustinere valens errantes. Et dixit: sapienti convenit
eligere homines ad sua beneficia, sicut ipsi eligunt bonas terras
ad incolatum ipsarum. Et dixit: modicum errorem non despicias,
licet fiat cum pluribus rectis operibus, quia error est sicut humor
malus qui, licet vincatur ab aliis chimis contrariis, tamen,
nisi expellatur a corpore, verendum est ne prevaleat aliis chimis,
aliquibus, intervallo temporis, causis adiutus. Et dixit: cum
servies alicui domino, noli fieri equalis sibi nisi in fide, sensu
|
|