Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1060


Ad quintum dicendum, quod in lege nova non est aliquis defectus quin iustificare
possit, sicut erat in veteri lege; et ideo magis poterat accipi occasio mortis
ex veteri lege quam nova. Ex nova enim lege non sequitur occasio mortis nisi
contemnentibus ipsam, quia volentibus observare, auxilium praebet: sed lex
vetus etiam volentibus observare, et deficientibus propter infirmitatem, occasio
mortis erat.
ARTICULUS 4
Utrum lex vetus promittebat
tantum temporalia, vel etiam aeterna
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod lex vetus non solum temporalia, sed aeterna promittebat. Illud
enim in lege promittitur quod merces legis ponitur. Sed Deus seipsum mercedem
Abrahae promisit, qui est bonum aeternum, ut patet Genes. 15. Ergo non
solum temporalia, sed aeterna promittebat.
2. Praeterea, quod promittitur in lege, est praemium virtutis. Sed praemium virtutis
debet esse melius virtute. Cum igitur virtus sit melior omni mercede temporali,
videtur quod lex terrena promittere non debuerit.
3. Praeterea, illud quod est contra rationem virtutis, in lege fieri non debet. Sed
virtuti contrarium est, et eius corruptivum, ut actus eius propter bonum terrenum
fiat. Ergo promissio terrenorum in lege fieri non debuit.
SED CONTRA, illis solis potest homo ad bene faciendum invitari, quae in pretio
habet. Sed carnalis populus, cui lex vetus data fuit, sola bona temporalia in
pretio habebat. Ergo eorum sibi promissio fieri debuit.
Praeterea, 1 Corinth. 15, 46: «Non prius quod spirituale, sed quod animale».
Sed lex vetus primo danda erat. Ergo non spiritualis promissio, sed temporalis
in ea fieri debuit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod lex vetus non differat a nova per radicem timoris et
amoris. Differentia enim legis non attenditur ex diversitate observantium
legem, sed potius e converso; cum lex sit regula et mensura observantium
ipsam. Sed facere aliquid ex timore vel amore contingit ex diversa dispositione
observantium legem. Ergo penes hoc duae leges non distinguuntur.
2. Praeterea, nullus fructuose legem custodit, nisi qui ex amore eam observat.
Sed in statu veteris legis multi fuerunt qui eam fructuose observabant, vitam
aeternam ex hoc promerentes. Ergo lex vetus et nova non distinguuntur per
timorem et amorem.

Torna all'inizio