non motum illo genere motus, sicut primum alterans est non alteratum. Similiter
patet de intellectualibus: quia motus rationis discurrentis procedit a
principiis et quidditatibus rerum, quibus intellectus informatus terminatur.
Cum ergo affectus informetur et terminetur amore, sicut intellectus principiis et
quidditatibus, ut prius dictum est, oportet quod omnis motus affectivae procedat
ex quietatione et terminatione amoris. Et quia omne quod est primum in aliquo
genere, est perfectius, sicut intellectus principiorum in demonstrabilibus; et
motus caeli in naturalibus; ideo oportet quod amor inter ceteras affectiones
etiam sit vehementior, ut patebit per singula.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in operatione intellectus concluditur quidam
circulus, ita et in operatione affectus. Intellectus enim ex certitudine principiorum,
quibus immobiliter assentit, procedit ratiocinando ad conclusiones,
in quarum cognitione certitudinaliter quiescit, secundum quod resolvuntur in
prima principia, quae in eis sunt virtute. Similiter etiam affectus ex amore finis,
qui est principium, procedit desiderando in ea quae sunt ad finem, quae prout
accipit ut finem in se aliquo modo continentia, per amorem in eis quiescit; et
ideo desiderium sequitur amorem finis, quamvis praecedat amorem eorum quae
sunt ad finem. Est etiam amor vehementior affectio quam desiderium, inquantum
dicit terminationem et informationem affectus per appetibile ad quod
movetur desiderium.
Ad secundum dicendum, quod amor naturaliter praecedit delectationem: delectatio
enim contingit ex coniunctione rei convenientis realiter; amor autem facit
quod amatum sit amanti conveniens, et quasi connaturale, inquantum unit
affectum amantis amato, ut dictum est; et ideo ex amati reali praesentia consurgit
delectatio. Sed quia delectabile etiam potest amari ut quoddam bonum,
ideo contingit per accidens ut aliquis amor ex delectatione causetur, sicut actus
ab obiecto vel fine. Qui enim aliquid propter delectationem amat, delectationem
ipsam praecipue amat. Quamvis ergo quaedam delectatio quodam amore
sit prior, tamen amor delectatione simpliciter est prior. Similiter etiam vehementior:
quia amor est per informationem appetitus ab appetibili; delectatio
autem per coniunctionem rei, ex re praesente sibi conveniente. Non est autem
tanta coniunctio rei ad rem, sicut appetitus ad appetibile: quia res adveniens,
quae delectationem causat, non coniungitur secundum naturam, quia hoc non
fit illud; unde est ibi coniunctio quasi contactus: sed appetitus est ipsius appetibilis
secundum suam naturam et substantiam. Unde quando appetitus informatur
per appetibile, est quasi coniunctio continuitatis et concretionis; unde amor
plus unit quam delectatio, quia facit quod amans sit secundum affectum ipsa
res amata; delectatio autem est per participationem alicuius ab illo, secundum
quod est realiter praesens. Sciendum autem, quod quando amatum est praesens
realiter, secundum quod possibile est, tunc est delectatio, sicut ex coniunctione
maxime convenientis. Quando autem est omnino absens secundum rem, tunc
|
|