Fratri Petro germano suo Stephanus.
Miror te, frater, sic fidem frivolis relatibus adhibere, quos nec scriptura
fidedigna corroborat, nec verbalis cum intersignis aliquibus insinuatio
comitatur. Rumores igitur fugiens, ne incipias novus actor haberi, nec
ipsos proprii cogitatus adinventione confingas, nec confictos ab aliis credas
leviter cum animi levitate, sciturus quod quam cito dominus Casinensis
electus fuerit confirmatus, id voto tuo per litteras meas nuntiare curabo
et personaliter, sicut consulis, veniam cum eodem. Vale.
Idem eidem.
|
|