Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 121


leticia et conviviis. Et Augus., in 9 li. de Ci. c. 87r.b
Dei
: " Plotinus – inquit – phylosophus Platonem
excellencius ceteris intellexisse laudatur. Is cum
de humanis agebat animis: ‘Pater misericors – dixit
– mortalia illis vincula faciebat’. Ita hoc ipsum,
quod homines sunt mortales, ad misericordiam Dei
patris pertinere arbitratus est, ne semper in huius vite
miseria tenerentur" . Ideoque dicebat Seneca in
Troade. : " Mortem misericors sepe pro vita dabit" .
Require in li. Vir. c. Plotinus. Boni igitur letantur
morte quemadmodum cigni, qui non sine causa Apollini
sunt dedicati, sed, ab eo divinacionem habentes,
prevident quid boni mors ipsa contineat,ideo cum
cantu et applausu moriuntur. Sic vir quisque bonus debet
letus de mundi tenebris ad Dei gloriam proficisci5.
Require in li. de Ordine aeris c. Cignus. Mortales autem,
propter eis innatum mortis metum, menciuntur adversus
cignos, dicentes eos ob tristiciam canendo flere,
nec advertunt Platonem in Phedone dixisse quod nulla
avis cantat cum esuriat seu aliqua molestia infestetur.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio