Dantes Alagherii: De vulgari eloquentia

Pag 24


non solum disterminat, sed esse virum dubitare[s le]ctor.
5. Hoc omnes qui magara dicunt, Brixianos videlicet,
Veronenses et Vigentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter
sincopantes omnia in '-tus' participia et denominativa in '-tas',
ut mercò et bontè. Cum quibus et
Trivisianos adducimus, qui more Brixianorum et finitimorum
suorum u consonantem per f
apocopando proferunt, puta nof pro 'novem' et
vif pro 'vivo': quod quidem barbarissimum
reprobamus.
6. Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur:
et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur
si unquam dixit:
Per le plaghe de Dio tu no verras.
7. Inter quos omnes unum audivimus nitentem divertire a materno
et ad curiale vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum
Paduanum.
8. Quare, omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus,
arbitramur nec romandiolum, nec suum oppositum ut dictum
est, nec venetianum esse illud quod querimus vulgare illustre.
 
XV
1. Illud autem quod de ytala silva residet percontari conemur
expedientes.
2. Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses
asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus,
Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio
vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a

Torna all'inizio