Est locus a magno non longe Mediolano, 
Cui veteres proprium posuerunt Moitia nomen, 
Templo famoso colitur Batista Iohannes, 
Quod precelsa datur fundasse potentia regum 
Atque opibus ditasse suis auroque replesse. 
Unde solet princeps Romanus more vetusto, 
Cum graditur Romam, prefatum visere templum 
Atque coronari Ligurum diademate regni. 
Ergo patrum servare volens morem Fredericus 
Postulat, ut cives huc illum Mediolani 
Ducant cum turba procerum comitante suorum. 
Ad quem consul ait: "Vestris, pater optime, iussis 
Nos equidem parere [sumus] pro posse parati, 
Qui iuramenti vinclo cohibente ligamur, 
At ne quid noceat nimis audax nostra iuventus 
Agminibus vestris, adeo, rex magne, veremur. 
Nam turbata dolet, quia munera Mediolani 
Spernitis et veterem mutare paratis honorem. 
Unde nec audemus vos illuc deducere tutum, 
Ni placeat paucis tantum comitantibus ire; 
Quodsi vestra datur populo pia gratia nostro, 
Et si collibeat concordi pace venire, 
Ut veterem populi non infringatis honorem, 
Ibimus ad sancti vobiscum templa Iohannis 
Et quocumque placet nostras ducemus in horas. 
Occurret populus celebrans solemnia festa, 
Grandia dona dabit, iurabit eritque fidelis." 
At pius acceptis sermonibus his Fredericus 
Mediolanenses tandem percepit aperte 
Regali sua colla iugo supponere nolle, 
Ni permittat eos dominari more vetusto 
Urbibus eversis quondam populis[que] subactis. 
Et retinens varias miserorum mente querelas 
Irarum celat stimulos, quia Mediolanum 
Vi cohibere nequit, nisi congreget agmina plura. 
Et superest regni caput olim visere Romam, 
Ut sumat diadema sacrum; tunc talia fatur: 
"Quid totiens cives temptatis Mediolani 
Consilium nostrum [vestris] pervertere dictis, 
Muneribusque datis quid nos mutare paratis? 
Nempe ego, quod dixi, fixum immotumque tenebo, 
Nulla dabit populus, nisi iuret, munera vester, 
Se servaturum pacem decretaque nostra. 
Gracia nostra malos avertitur atque superbos, 
At sequitur mites legi parere volentes." 
Hec ait, et procerum que sit sententia querit, 
An petat incertus Babtiste templa Iohannis, 
Cum nolint cives huc illum Mediolani 
Ducere cum turbis equitum comitantibus ipsum. 
Consulti proceres suadent procedere regi, 
Quaque velint ipsi rectores Mediolani 
Ducere portantes sibi tradita previa signa, 
Ne qua mali seve queat esse occasio genti. 
Ergo sequens procerum ductor consulta benignus 
Tradit signa suas illis portanda per horas, 
Ut monstrent turbis iter et loca congrua castris, 
Spemque sui placido vultu promittit amoris. 
Tunc illi propriis cupientes parcere villis 
Ducunt regales loca per deserta phalanges, 
Preter aquas ubi nil poterant reperire cibusque 
Prorsus equorum aberat, nec emendi copia turbis 
More datur solito; quo principis ira dolore 
Exagitata capi tria iussit Mediolani 
Mox castella opulenta, Rosate, Trecas, Galeate, 
Que cito capta, gravem spoliata dedere ruinam. 
Diruit et pontem, per quem transire Ticinum 
Mediolanenses populos vexare volentes 
Trans flumen positos armati sepe solebant. 
Ex qua re graviter turbati Mediolani 
Cives magnanimo prave de rege loquuntur 
Et cupiunt aliqua, si possint, parte nocere. 
Sed iam transierat regalis turba Ticinum 
Rexque simul fluvium, qui fines claudit eorum, 
Accelerans alias Ligurum mox visere gentes. 
Tunc inimicicias Terdona Papiaque grandes 
Inter se pariter furiata mente gerebant, 
Auxiliumque dabat Terdone Mediolanum. 
Quas rex cum vellet concordes reddere, sprevit 
Imperium Terdona pium, parente Papia. 
Hinc igitur graviter turbatus rex Fredericus, 
Quamquam tardari videat, quod mente gerebat, 
Scilicet ut Romam peteret caperetque coronam 
Et regi nomen sibi iungeret imperiale, 
Obsidione tamen iuvat expugnare superbam, 
Auxilio fretam Terdonam Mediolani. 
Ergo vocat proceres in cetum ac talia fatur: 
"Spernimur, heroes, in regno, cernite, nostro; 
Regia maiestas contempnitur atque potestas. 
Mandatis parere meis urbs parva recusat. 
Quid facient urbes magne populique potentes? 
Nos equidem parvi mandataque regia pendent, 
Ni Terdonenses nostra virtute subacti 
Cogantur meritas pro culpa solvere penas. 
Illos forte movet nostri fiducia cursus, 
Sed quamvis Romam properemus adire volentes, 
Terdonam superare vacat. "Sic fatur, ac omnes 
Assensu proceres firmant regalia dicta 
Consiliumque probant. Hinc rex animatus ad urbem 
Excelsam convertit iter, sed menia clausa 
Conspicit et densa iuvenum vallata corona. 
Cingere tum montem parat et locat obsidionem. 
Montis namque iugo modici Terdona sedebat. 
Hec ubi cognovit gens audax Mediolani 
Indignata prius, quia rex sua munera sprevit, 
Indignata simul, quoniam castella subegit 
Opportuna sibi, pontem subvertit et urbem 
Obsidione gravi nunc vincere gestit amicam, 
Cui solet auxilium semper dare Mediolanum, 
Convenit in cetum veteremque hortatur honorem 
Se pariter dictis discendere more paterno, 
Consulibusque suis, qui regia iussa tenere 
Iuravere prius, mox aufert culmen honoris, 
Tamquam sit crimen domino parere benigno, 
Electisque aliis, qui regia spernere iussa 
Non timeant, illis se subdit rite regendam. 
Quorum consilio Terdonam mittere binas 
Auxilio properant equitum peditumque cohortes, 
Que contra regem gentem tueantur amicam. 
O quam venturi nonnumquam nescia fati 
Mens hominum! Quantumque sui male provida casus! 
Electi properanter eunt, quos consul euntes 
Alloquitur paucis firmans ita pectora dictis: 
"Ite, viri fortes, et corpora vivida bello, 
Ite citi, quoniam nunc tempus poscit amicis 
Auxilium solitum prestare fideliter atque 
Rebus in adversis sociis succurrere fessis. 
Numquam deseruit gens hec promissa fidemque, 
Affuit at semper sociis et iuvit amicos. 
Nititur, ut capiat Terdonam, rex Fredericus, 
Fortassis precio contra totos inde recepto. 
Sed si Terdonam vis nostra tuetur amicam, 
Vos decus eternum, vos gloria magna sequetur. 
Ergo, viri, vestra, precor, hic ostendite vires!" 
Talibus auditis festinat abire iuventus 
Terdonamque tribus pervenit leta diebus. 
At Terdonenses susceptis Mediolani 
Civibus exultant, et qui se menibus urbis 
Inclusi primum vix posse latere putabant, 
Nunc acies inferre parant, audaxque iuventus 
Menibus erumpit subito paucosque repertos 
Palantes spoliat, turbat quoque regia castra. 
Tunc equites regis sumptis non segniter armis 
Bella cient castrisque ruunt hostesque sequuntur 
Et dantes iam terga fugant super ardua montis. 
Sic quandoque solet pastorum turba rapaces 
A stabulis arcere lupos ausosque rapinam 
Cum clamore sequi, donec per devia montis 
Evasisse videt rapidosque remittere gressus; 
Haud aliter quociens ausi descendere monte 
Terdone cives invadunt regia castra; 
Regales equites cicius post terga sequentes 
Acrius insurgunt, instant feriuntque fugantque, 
Donec tuta petunt hostes et monte residunt. 
Dux tamen eximius pravos resipiscere cives 
Sepe rogans frustra veniam promittit, at illi 
Subsidiis nimium confisi Mediolani 
Regem contempnunt, pacem veniamque repellunt. 
Denique rex fortis vi debellare superbam 
Terdonam cupiens, iubet instrumenta parari, 
Quis valeat muros dirumpere, menia, turres, 
Quis terrere viros et pellere menibus ipsos, 
Quis prorsus cives queat expugnare superbos. 
Haut mora baliste, tormenta ariesque parantur; 
Iam videas tormenta altos perfringere muros, 
Conquassare domos trepidosque fugare colonos. 
Grandia saxa volant mediam proiecta per urbem, 
Asta viros perimit baliste turbine rapta 
Et iacit e muris iuvenes pugnare paratos. 
Nunc aries ductus suspenso fortior ictu 
Molitur densi compagem solvere muri. 
Sed super urbani flammis et fragmine molis 
Et sudibus crebris et adusti roboris ictu 
Occurrunt certantque suas defendere sedes. 
Urbis in extremo saxo fundata vetusto 
Ardua turris erat, porte tutela locique, 
Quam Turrem Rubeam dicebant nomine cives. 
Hanc pugnando capit vi multa res Fredericus, 
Et magis atque magis defessos territat hostes. 
Iamque vident urbem cives non posse teneri, 
Rebus enim lapsis audacia concidit omnis. 
Quique prius leti ludo plausuque fremebant, 
Nunc trepidant tacitique premunt sub corde dolorem. 
Iam bellum sumpsisse piget mandataque regis 
Contempsisse pii, iam poscunt federa pacis. 
Tradere seque velint ipsi, nisi Mediolani 
Turba vetet duro metuens se subdere domno; 
Urguet enim preter bellum morbusque sitisque, 
Multus et in clausa populus defungitur urbe. 
Arent iam putei, siccantur et undique fontes, 
Cumque Ceres superet, latices et pocula desunt. 
Expectant imbres frustra, nam Cinthia cornu 
Quarta nitens gracili pluvias excluserat omnes. 
Talis in arenti Libye status esse refertur, 
Zodiaci fervens cum pervolat ardua Phebus. 
Tandem victa siti, bello morboque iuventus 
Destinat ad regem pacem veniamque petitum 
Ire oratores, precibus si flectere possint. 
Passibus hii rapidis subeunt regalia castra, 
Acceptaque fide lacrimis ita fantur obortis: 
"Rex pie, quem magno celestis rector honore 
Pretulit et multas voluit regnare per urbes, 
Aspice nos placido, petimus, pater inclite, vultu, 
Fortuneque memor lacrimas ne despice nostras. 
En, prostrata tuis pedibus gens nostra salutem 
Postulat et veniam supplex, miserere dolentum, 
Exaudique preces, dux invictissime, nostras! 
Namque quod audaces te contra movimus arma, 
Quodque tuam stulti nos contra movimus iram, 
Penitet et dignas volumus persolvere penas. 
Tradimus, ecce, tibi male quam defendimus urbem. 
Comple tuum votum, cape menia, destrue muros! 
Nos tamen et socios sine quo libet ire solutos; 
Quodsi forte paras captivos ducere rebus 
Omnibus ablatis, cupimus prius omne quod instat 
Et graviora pati vel quavis morte perire." 
Hiis pius auditis Fredericus talia reddit: 
"Sero petit veniam, qui, dum valet usque, repugnat. 
Sero rogat victus, quem victor sepe rogavit. 
Mensibus, ecce, tribus vos clausimus obsidione, 
Semper de venia, semper de pace rogantes. 
Ut vos audaces et ad horrida bella parati 
Hactenus oblate sprevistis munera pacis 
Nosque lacessistis, confisi menibus urbis, 
Nunc veniam petitis, cum iam pugnare neqitis. 
Magna quidem vestras tenuit dementia mentes, 
Qui clausi muris nos vincere posse putatis! 
Dedecus esset enim nostro per secula regno, 
Si nos despiciens urbs parva illesa maneret. 
Vos tamen, ut petitis, quia penitet, ite soluti, 
Femina masque simul, pueri iuvenesque senesque 
Vadant quo placeat, veniam damus urbe relicta. 
Urbs populata ruet, dabit exemplumque ruina, 
Quo timeant alie Romanum spernere regem. 
Sic fortuna vices variat, sic infima summis 
Summaque commutat, sua cum rota volvitur, imis." 
Dixit et, ut nullus noceat migrare volentes, 
Imperat. Accepta venia properare videres 
Precipitem populum patriasque relinquere sedes, 
Tamquam tecta vorax penitus flammaverit ignis, 
Aut terre quatiat motus nutante ruina. 
Discedunt miseri cives sociique dolentes, 
Regius at miles capta dominatur in urbe. 
Iamque ruunt turres, iam murus decidit urbis, 
Iam Terdona cadit Romani principis ira.
  |  
  
  
210 
  
  
  
  
215 
  
  
  
  
220 
  
  
  
  
225 
  
  
  
  
230 
  
  
  
  
235 
  
  
  
  
240 
  
  
  
  
245 
  
  
  
  
250 
  
  
  
  
255 
  
  
  
  
260 
  
  
  
  
265 
  
  
  
  
270 
  
  
  
  
275 
  
  
  
  
280 
  
  
  
  
285 
  
  
  
  
290 
  
  
  
  
295 
  
  
  
  
300 
  
  
  
  
305 
  
  
  
  
310 
  
  
  
  
315 
  
  
  
  
320 
  
  
  
  
325 
  
  
  
  
330 
  
  
  
  
335 
  
  
  
  
340 
  
  
  
  
345 
  
  
  
  
350 
  
  
  
  
355 
  
  
  
  
360 
  
  
  
  
365 
  
  
  
  
370 
  
  
  
  
375 
  
  
  
  
380 
  
  
  
  
385 
  
  
  
  
390 
  
  
  
  
395 
  
  
  
  
400 
  
  
  
  
405 
  
  
  
  
410 
  
  
  
  
415 
  
  
  
  
420 
  
  
  
  
425 
  
  
  
  
430 
  
  
  
  
435 
  
  
  
  
440 
  
  
  
  
445 
  
  
  
  
450 
 
  |