habitus scientie in Deo, in beatis et theologis viatoribus, quia
diversitas eius non est ex parte obiecti cum sit unum; neque ex
parte subiecti, quia idem accidens in specie potest esse in diversis
subiectis differentibus non solum in specie sed in genere,
sicut albedo in homine et equo et lapide; neque ex parte luminum,
quia differunt solum secundum intentionem et remissionem,
sicut visus in noctua, homine et aquila sunt eadem potentia
propter idem obiectum formale, differens solum secundum
intentionem et remissionem claritatis.
Sed isti non bene dicunt quia magis et minus non solum
dicunt diversitatem accidentalem sed etiam quandoque differentiam
essentialem, sicut dicimus quod angelus est magis
nobilis substantia quam homo et homo quam asinus; quod
advertens Philosophus in libro Predicamentorum dixit: « Videtur
autem substantia non suscipere magis et minus. Dico autem
hoc non quia substantia non est a substantia magis et minus;
hoc autem dictum est quia est » . Et ita est in proposito, quia
lumen viatorum quod in sua ratione includit obscuritatem, alterius
rationis est a lumine beatorum quod in sua ratione includit
claritatem; et similiter lumen creatum et increatum, cum
unum includat finitatem et aliud infinitatem. Non autem ita se
habet visus in noctua, homine et aquila, quia nichil prohibet
aliquam noctuam clarius videre quam aliquem hominem, et
|
|