Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 84


rudem uestra benignitas sic instruat, ut bonorum retributorum
meritum recipiatis et ab eo qui uos de me obsecrauit,
et a me ipso iugiter seruitium.
Ad discipulum.
A dei gratia uenerabili presbitero A samaritanus solo
nomine magister salutem et peticionis effectum.
Que de me ad me conmendandum dixisti, karissime,
in me esse non cognosco. attamen quia uestrum propositum
nobis satis est congruum, et quia speratis aput me posse
proficere, si uestre placet dilectioni nobiscum uersari, in
quantum deus dedit operam dabimus, ut ad huius studii
fructum perueniatis. in presentiarum enim arti dictaminis
uultis uacare, que clericis sepe et ualde necessaria, monachis
congrua, laicis honesta. hic est fructus laboris scolarium,
hic metitur eorum seminarium. quid enim prodest alicui
diu gramatice professioni insudare, si nescierit - cum oportuerit
- saltim unam epistolam dictare?
Qua propter ne sitis negliens, estote sollicitus, alia negotia
omittite, studete sicut uidetis oportere. absque epistola
obscultanda ad nos nolite uenire. ego enim paratus sum
uobis quod uultis facere, et quicquid scio si possem una
die impendere.
Ad papam.
Reuerentissimo et piissimo uniuersali patri ac domino
pape H, sancto romane et apostolice sedis antistiti, V dei
gratia sancte bononiensis ecclesie humillimus episcopus obedientiam
et debitam reuerentiam.
Sedem apostolicam consulere, ut debuimus in dubiis
negotiis, pater reuerentissime, dignum duximus. nam iuxta
sanctorum sanciones et romanorum pontificum decreta difficiliores
questiones et obscuriora negotia huic sancte matri
ecclesie quasi capiti sunt referenda, et eius iudicio sunt
uentilanda et diffinienda.
Qua propter harum gerulum litterarum uestre sanctitati
dirigimus, ut de inferius notatis uestro nos dubios decreto
certificetis.
Quidam una cum uxore et paruula filia nostram ad
urbem ueniens de Anglia breui spatio nature concessit.
puella uero utroque parenti orbata incertum est utrum sit
baptizata, presertim cum quidam Angli nos dubitare conpellunt.
unde nostri sapientes inter se dissident.

Torna all'inizio