Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 342


fraenum foeminarum, et potissime puellarum, ne prorumpant
in turpia, videtur esse verecundia. Decens ergo
est cohibere puellas a discursu et evagatione, ne fiant
inverecundae, vel ne tollatur ab eis verecundia, per quam
cohibentur ab actionibus turpibus. Tertia sumitur, ne
fiant lascivae et impudicae. puellae enim si debito modo
sub custodia teneantur, et non permittantur discurrere et
circuire, non solum efficiuntur verecundae, sed etiam contrahunt
quandam sylvestreitatem, quae oprima est ad salvandam
pudicitiam puellarum. Videmus enim quod animalia
etiam valde sylvestria si assuescant conversationibus
hominum, domesticantur, et permittunt se tangi et
palpari: si vero a conversationibus hominum sint remotae,
quasi sylvestria tactum et etiam approximationem
hominum fugiunt. Quod ergo in animalibus aliis aspicimus,
reperimus etiam in foeminis. Si igitur foeminae
non discurrant, et a conversatione virorum sint inconsuetae,
quasi sylvestres ab ipsorum societate difficilius ad lasciviam
et ad impudicitiam inclinantur. Universaliter
igitur omnes cives, et multo magis nobiles, et potissime
reges et principes tanto maiorem curam circa
proprias filias adhibere debent, ne indebite circuant
et discurrant: quanto ex impudicitia
et lascivia suarum filiarum
potest maius malum vel
periculum imminere.

Torna all'inizio