Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 143


potest, quia semper sunt in castris, et silvas et solitudines
venando transcurrunt.
De Sardis et Barbaris.
Sardi zelotipi more venantium ictu vocis verberant
aerem quando plangunt, et Barbari tanquam lupi ululant,
et mulieres eorum ganniunt sicut vulpes.
Qualiter plangunt quidam provinciales.
Quidam provinciales cantum permiscent cum fletu, quia
primitus plangunt, et statim psallunt |cum tynpanis sinphoniis
et arpis, et ita plangendo et psallendo mitigant
consuetudine sua dolorem.
De consuetudine Theutonicorum.
Theutonici furorem mitigant in plangendo, quia sine
strepitu et clamore stant vel sedent iuxta corpora defunctorum.
summisa quippe voce deplorant pariter et suspirant,
et sine honerosa vociferacione producunt lacrimas
pietatis.
De consuetudine quorundam Saracenorum.
Saraceni qui habitant in partibus orientis amarissime
plangunt super morte carorum.
Set in partibus Affrice magis perseverant in planctu,
quoniam per aliquot dierum spacium dimittunt aperta sepulcra,
et qui erant dilectione coniuncti accedunt ad corpus
defuncti, dicentes: quid facis? quare non surgis? multum
stetisti. quando venies? iam est ora surgendi. noli
tardare.
De felicitate sacerdotum et clericorum super planctu
defunctorum.
Felicia sunt agmina sacerdotum, et clericorum caterve
beate, quia cum alii flebiles voces emittunt ipsi dulciter
modulantur, cum alii gemunt ipsi rident, et cum alii pre
dolore suspirant ipsi pre gaudio iocundantur.

Torna all'inizio