eadem vero racione et conveniencia, nemine te cogente, nec aliquid 
per vim pacientes, nisi tantum sana mente, et expontanea tua 
bona voluntate, unaque per voluntate et consensu de primatis monachis 
de monasterio Sancti Vincencii dedisti michi Trasmundo, 
vel ad meis heredibus, amodo et usque in .XX. et .VIIII.em annis, 
per hunc scriptum conveniencie, oc est de res iuris proprietatis de 
ipso monasterio vestro Sancte Marie de Apinianici, qui pertinet ad 
ipsum monasterium Sancti Vincencii, qui est in valle de Flaturno, 
et per eius vocabula, in montibusque et in planis, quod sunt duo 
parti de omne iuris qui pertinet Sancte Marie de Apinianici, infra 
finis et loca definite, in Flaturno et per eius vocabula: fine cruce, 
fine serra de ipso monte de Pile, et fine lacu de Voluntate, et 
fine furca Caroli, et fine serra de Rofine, et fine monte Formuosu, 
quomodo per ipsa serra descendit in fluinine Frigido, et quomodo 
ascendit in ipso monte de Poniu, et fine Treseli, quomodo revertit 
ad Cruce; omnia et in omnibus quantum infra suprascripte 
finis de ipse due parti pertinet ad ipsa ecclesia Sancte Marie de 
Apinianici, dedisti tu suprascriptu Roffridus abbas, per scriptum 
conveniencie michi suprascripti Trasmundi, vel ad meis heredibus 
amodo et usque in completi .XX. et .VIIII.em annis dedisti duo 
parti de omne rebus, et due alie parti iam antea dedisti Donnelli 
per scriptum conveniencie, et illa quintam partem ad vestram reservasti 
potestatem, omnia et in omnibus duo parti de rebus iuris 
Sancte Marie de Apinianici, que sunt infra suprascripte finis in 
suprascripta valle de Flaturno, et quomodo ille ego modo teneo, 
id est in primis ipsa suprascripta substancia quondam Petri Gualde; 
et ipsa substancia de filiis quondam Miniocte; et ipsa substancia 
Passari; et ipsa substancia Gentili ministeriali; et ipsa substancia 
Amiconi Furo; et ipsa substancia Iohanni de Macrano. iste sunt 
substancie de ipse due parti, que tu mihi dedisti per scriptum conveniencie, 
cum omnia adiacencia et pertinencia de ipse rebus, que 
illi infra suprascripte finis modo tenet, que ad ipsum monasterium
  |  
  |