Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 140


Ad quartum dicendum, quod tempus determinatum, est de his quae accidentaliter
se habent ad fidem, sicut etiam se habet accidentaliter ad praedicatum et ad
subiectum, quae intellectus componit et dividit. Ea autem quae se habent accidentaliter
ad fidem, non sunt de necessitate salutis, nisi postquam determinata
sunt per praedicationem et doctrinam.
Ad quintum dicendum, quod sustinentium fidem esse circa verum complexum,
quidam dixerunt, quod est idem enuntiabile, quod secundum tria tempora
variatur: quod in 1 libro improbatum est, distinct. 24. Et propter hoc alii dixerunt,
quod articuli fidei non sunt idem quantum ad essentiam, sed quantum ad
utilitatem: quod etiam non bene dictum est: quia sic fides non esset eadem simpliciter,
sed secundum quid. Et ideo dicendum est, quod in ipso articulo qui est
obiectum fidei complexum, est aliquid materiale, scilicet ipsa passio; et aliquid
formale, scilicet res divina; et aliquid accidentale, scilicet ipsum tempus: unde
fides variatur non quantum ad essentiam, sed quantum ad accidens.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod fides innititur veritati primae; unde
cum illa sit infallibilis, fidei non potest subesse falsum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod contingens non potest esse obiectum fidei nisi
secundum quod stat sub divina praescientia, et secundum hoc habet necessitatem
consequentiae, et sic cadit sub fide; unde sicut praescientia non potest falli,
ita nec fides.
Ad secundum dicendum, quod post tempus Abrahae Deus potuit alio modo
genus humanum liberare quam per passionem Christi, loquendo de potentia
absoluta, sed non secundum quod consideratur in ordine ad praescientiam: non
enim potest Deus ut aliquid ab eo praescitum sit, et postmodum non fiat, sicut
non potest falli vel mutari; et sic fides Abrahae fuerat de passione Christi,
secundum quod subsistit divinae praescientiae.
Ad tertium dicendum, quod spes non tendit in beatitudinem nisi ex suppositione
meritorum: alias esset praesumptio, et non spes. Unde si deficientibus meritis
iste ad beatitudinem non pervenit ut speravit, spes non decipitur; et similiter
nec caritas decipitur: quia semper vult id quod Deo placitum est. Unde si aliquis
postea comperiat non esse Deo placitum quod prius placitum aestimabat,
aestimatio humana fallitur, non caritas.
Ad quartum dicendum, quod fides non est de hac hostia nisi rite consecrata;
sed quod haec hostia sit rite consecrata, hoc est humanae aestimationis; et ex
hac parte potest accidere error in latria.

Torna all'inizio