tuorum et quietem anime tue in domo futuri seculi.
Nam iuste mori melius est quam inique viuere. Respondens
Dimna iudici ait: Audi me, domine mi, vere locutus es et
omnia verba tua iusta sunt, et sermones tui, sermones viri
sapientis. Verumtamen, quando prosperatur fortuna hominis,
non debet tunc vendere finem suum pro isto seculo maledicto
et perdito, nec sibi debet acquirere modicum quietis pro multa
ceterorum afflictione, et debet dicere veritatem et suum peccatum
confiteri; et si ego essem maior malefactor quam
omnes homines huius mundi, quando audiuissem hec verba,
cor meum humiliari debuissem et oculus mei intellectus
[debuisset] bonam viam a mala discernere, quoniam, quando
[peccatori non est qui] ipsum corrigit(ur), non potest suam
relinquere maliciam, sed quando preparat ei Deus correctionem
sapientem et intelligentem sicut tibi, cor suum
obdurare non valebit, sed redditur humiliatum per verba correctionis,
et recognoscens suum peccatum illud confitetur.
Ego autem nunc cupio deliquisse, vt dicis, et peccatum meum
confiteri, vt ab hac tribulatione requiem inuenirem, et exire
festinarem de hoc seculo maledicto ad domum deliciarum et
iocunditatum. Et vere tibi nunc dicerem quoniam peccaui et
peccatum confiterer quod commisi, audiens dulcedinem verborum
tuorum cum consilij rectitudine; et placeret mihi
mori innocens vt duplicaretur bonum meum in futuro seculo.
Sed recordatus sum quod dicunt sapientes: Qui se
ipsum interimit non habet partem in hoc seculo nec in futuro.
Et scio quidem quod, [si] dicerem me peccasse et morerer,
pro tanto imputaretur mihi sicut me ipsum interfecissem,
ex quo confiterer peccatum quod non commiserim. Sed
ego sum innocens et mundus ab his que mihi opponuntur;
quoniam me ipsum necabo et meum iuuabo adversarium
super hec, cum locutus non fuerim mendacium, nec illud cogitaui
|
|