Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1896


demergunt lacum, nec est qui unquam exeuntem viderit
aliquem aut innatantem vel aliter prodeuntem.
ARETHISSA Armenie Maioris lacus est in quem impetuoso
cursu Tygris intrans non aliter quam si contineatur a ripis nulla i
n parte miscetur lacui, quin imo servato alveo in partem exit
oppositam semper quicquid ingerit secum trahens, quod aquarum
testatur dissimilitudo. Hunc lacus versa vice adeo libere
ire permictit ut prout nichil illi de suo concedit fluvius, sic nec
illi largitur lacus. Quod quidem patet in piscibus, quorum
unum tantum genus lacus alit, cum plurima Tygris ex quibus
nunquam a piscatoribus aliquis in aquis lacus repertus est, sic
nec ex specie illa que in lacu nascitur nunquam in aquis transcurrentis
Tygris ullus inventus, visus aut captus est, tanta servat
diligentia quisque suos.
ARICINUS lacus haud longe a Roma est ab Aricia propinquo
oppido dictus, apud quem Diana Ypolitum ab Esculapio ad
superos revocatum, mutato nomine, latere voluit; qui Virbius
nominatus ibidem Diane sacra transtulit.
HAMASICUS lacus est Troie propinquus.
ASCANIUS lacus est cuius aque in summitate sunt dulces atque
potabiles, si ad profundiores processeris nitrosas
comperies.
ASFALTIS lacus est Syrie ea in provincia que iam dudum
Pentapolis vocata est, qui quidem in multis mirabile est. Nil
enim ante alia gignit nec ex viventium genere quicquam suscipit.
Quod ut experientia cerneret, Vespasianus princeps iussit
in eum quosdam nandi ignaros morti damnatos proiici, qui etsi
iactu mersi sint, tanquam a vehementi spiritu ad superiora viventes
impulsi sunt. Sic nec aves assuetas mergi suscipit. Que
vita carent absorbet omnia, ut si ponas ardentem lucernam innatat
vivente lumine, eo mortuo confestim mergitur. Aque
eius, amare et fastidiose gustui, ingentes bituminis globos ferunt,
quo agente nullis ventis lacus agitari potest. Preterea navigationis
impatiens est, cum nil mortuum patiatur quin sorbeat,
ea preter que bitumine illustrentur. Est tamen lavationibus
egrotantium utilis medeturque morbis aliquibus; et, eo
quod ingens et absque motu sit, a non nullis Mare Mortuum

Torna all'inizio