QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de conceptione Christi in comparatione ad matrem concipientem;
et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum beata Virgo possit dici mater
hominis Iesu Christi; 2. Utrum debeat dici mater Dei.
ARTICULUS 1
Utrum beata Virgo possit dici mater hominis Christi Iesu
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod beata Virgo non possit dici mater illius hominis. In conceptione
enim Christi beata Virgo ministravit tantum materiam, quia totam actionem fecit
Spiritus Sanctus. Sed propter materiam non potest aliquid dici mater, sicut arbor
non est mater scamni. Ergo beata Virgo non potest dici mater illius hominis.
2. Praeterea, matris est decidere [descindere]semen ad conceptum. Sed materia
conceptionis Christi separata est a reliqua carne Virginis operatione
Spiritus Sancti. Ergo non potest dici mater.
3. Praeterea, sicut caro Christi operatione Spiritus Sancti formata est de materia
sumpta a beata Virgine; ita Eva formata est operatione divina de materia
sumpta ab Adam. Sed Adam non potest dici pater Evae, nec mater. Ergo nec
beata Virgo potest dici mater Christi.
4. Praeterea, multo plus contulit ad conceptionem Christi Spiritus Sanctus
quam beata Virgo: quia agens est praestantior in actione quam materia. Ergo
si Spiritus Sanctus non potest dici pater Christi, nec beata Virgo potest dici
mater eius.
5. Praeterea, filiatio, ut dictum est, respicit hypostasim. Sed hypostasis in
Christo est una tantum, quae est aeterna, secundum quam Christus non est a
beata Virgine. Ergo nullo modo potest dici Filius beatae Virginis.
6. Praeterea, in Christo est tantum unum esse ex parte hypostasis, quam consequitur
filiatio. Sed illud esse non habuit Christus a matre. Ergo non potest dici
filius eius.
CONTRA est auctoritas Evangelii, Matth. 1, 18: «Cum esset desponsata mater
Iesu Maria Ioseph» etc.; et in pluribus aliis locis.
Praeterea, sicut supra dictum est, dist. 3, beata Virgo in generatione Christi
contulit quidquid alia mulier conferre debet ad generationem filii sui. Si ergo
aliae mulieres vere dicuntur matres, et beata Virgo vere potest dici mater
Christi.
|
|