Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 841


L I B ER Q U A R T U S.
XIX. ABBAS SANCTUS GUIDO.
Refocillati aliquantulum a longo
labore excutjamus torpida membra
nostra gravi sopore, et arrepto
stylo de Sancto viro Guidone,
sicut promisimus, incipiamus
tractare. Verumtamen aliquantulum
superius habemus sermonis initium, ut decentius
perveniamus ad eum locum, ubi fuit electus,
et accepit curam Ecclesiae atque ducatum.
Incuria quorundam Abbatum, et inreligiositate
Fratrum, ad tantam miseriam devenerat
Sancti Clementis Piscariense Monasterium,
ut pauci numero vix possent invenire qui eis
praeesse vellet; ita erant oppressi, et nomen
Abbatiae paene perdiderat eorum Coenobium.
Quid facerent? hostes erant in capite a quibus
circumvallabantur undique, nec eis erat facultas
si possent aut vellent Insulam egredi,
quia pontem subverterant, et in locis opportunis
insidias posuerant illi, qui Castella Ecclesiae
pervasa tenebant ipsorum et Dei manifesti
inimice. Ignorabat emim, eos Curia Imperatoris,
quia jam plures anni transierant,
ex quo non fuerat frequentata a quolibet Abbate,
vel Nunciis illius Abbatiae. Unde factum
est, ut pervasores eorum securi tenerent
quod Ecclesia diu possederat ex dono Sanctae
recordationis Ludovici, et emptione Abbatis
Romani, et nimiis expensi Adae venerabilis
et auctoris illius Coenobii. Tandem inito consilio
elegerunt de Fratribus quosdam, qui per
medios hostes irrumperent, et ad Curiam Domni
Imperatoris Henrici, qui succederat Ottoni
tertio, tendentes lachrymabili voce
et singultuosa ei miseriam Ecclesiae panderent,
et pervasionem, inimicorum, nuditatem
Fratrum, dolorem Conventus ex Abbatis absentia
demonstrarent. Qui egressi portaverunt
literas, quae adhuc in Ecclesia ipsa habentur,
et coram praefato Imperatore legerunt, et non
solum eum, verum etjam omnes audientes et
astantes ibi ad lachrymas usque ex relatione et
miseria Fratrum perduxerunt. Quarum literarum
exemplar talis est.
E P I S T 0 L A
Monachorum Casauriensium ad Henricum
Imperatorem.
“ Serenissimo, atque Illustrissimo, nec non
a Deo coronato, a nobis summa cum
veneratione nominando, Domno Henrico
gloriosissimo Romanorum Imperatori Augusto,
atque Dominae Agneti luculentissimae,
sagacissimaeque Reginae, una cum eorum sobole,
Sanctae Trinitatis Coenobii Fraternitas
tenuis, quicquid servi Domino. Quamvis
Sancti Clementis Piscariense Monasterium
ad multam miseriam devenerit, tamen hos
mittit apices lugubres: Vae, vae miserae ac
miserabiliter repudiatae Aureae Insulae, quae
antea bene aurea, nunc vero omni amaritudine
oppressa, et paene jam desolata suis ex
delictis, culpaque cujusdam Regentis. Fuit
denique ante hos annos quidam Gislebertus
nomine, Monachico habitu coloratus,

Torna all'inizio