Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 191


et tentoriis hospitati sunt; Mediolaneses cum omnibus aliis
exceptis Pergamensium peditibus a Turre, que dicitur da
Ysella, usque ad hospitale sancti Blaxii, quod est situm
supra costam paludis de Silva Greca, ante portam Imperialem
et portam Papiensem atque portam Cremonensem omnes
castrametati sunt ibique multos papiliones multaque tentoria
fixere. Pergamensium quoque pedites ex alia parte Adue post
plures dies postea venerunt.
Sequenti itaque die Veneris maximum prelium inter
Cremonenses et Laudenses ad cantonem de Serravalle iuxta
flumen Adue et in ipsa etiam aqua Adue commissum est, in
quo multi ab utraque parte vulnerati fuere; sed tamen Laudenses
fortiter pugnantes viriliter se defenderunt. Ipsoque
etiam die quendam pontem super ipsum flumen Adue prope
portum publicum fabricare ex navibus insimul confixis inceperunt.
Sequentibus autem diebus sabbati et dominice
semper cum pilotis et lapidibus ac plerumque etiam cum
lanceis et ensibus die noctuque quotidie ipsos Laudenses
infestabant.
Interea namque Cremonenses aliique Laudensium inimici

1



5




10




15




20
Torna all'inizio