Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 14


cum ex diversis Apulie partibus venissent ad curiam, videndique
regem prout consueverant eis copia negaretur, certissimos de morte
eius rumores per totam Apuliam detulerunt, nichil hesitandum
super hoc quod fama predixerat asserentes. Tunc Apulorum inconstantissima
gens, libertatem adipisci frustra desiderans, quam
nec adeptam quidem retinere sufficeret, ut que nec bello multum
valeat nec in pace possit esse tranquilla, capescit arma, societates
contrahit, castellis muniendis operam dat. Alii, quia iam diuturne
pacis pertesum erat, sola raptantur inconstantia; alios prede spes
trahit ad bellum; plerique ea ratione concitantur ad arma, quod
regis mortem censeant vindicandam. Multi tamen admirati causam
armis tuendam suscipiunt. Sic ubique re turbata tumultuque exorto,
dubiis eventibus hinc inde sepe confligitur. Comes Lorotelli plerasque
maritimas occupat civitates. Imperator etiam Grecorum a
comite rogatus auxilium, speque ductus recuperandi Apuliam, nobilissimos
ac prepotentes viros cum maxima pecunia mittit Brundusium.
In Terra vero Laboris non minori turbine cuncta
cerneres agitari, aliosque ab rege deficere, alios stare cum rege.
Robertus Surrentinus a Capuanis suscipitur et hereditario sibi iure
pertinentem occupat Capue principatum.
IIII. De Maione.
Hec ubi Panormi cognita sunt, inopinata res admirati paulisper
animum conturbavit, non tamen usque adeo ut vultum
quoque sufficeret immutare. Nam in maximis quoque periculis
ex industria dignitatem oris integram conservabat, ne si quotiens

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio