SED CONTRA, Rom. 6, 23, dicitur: «Gratia autem Dei vita aeterna». Sed necesse
erat homini ut ad vitam aeternam perveniret. Ergo indigebat gratia, per quam
ad eam pervenitur.
Praeterea, peccatum naturam humanam non mutavit; sed eadem manet ante et
post. Sed meritum vitae aeternae excedit virtutem naturae post peccatum. Ergo
etiam excedebat vires eius ante peccatum; ergo indigebat gratia, per quam
vitam aeternam mereretur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod duplex est necessitas. Una absoluta, quae est ex
prioribus causis, ut ex materiali et formali, ex quibus componuntur res; ut quod
omne compositum ex contrariis necesse est corrumpi, et huiusmodi. Alia vero est
conditionata ex suppositione finis; ut si serra debeat facere serrae opus, scilicet
sectionem, necesse est eam dentes ferreos habere. Haec autem necessitas est
duplex: quaedam scilicet sine qua non potest haberi finis intentus, sicut sine cibo
non potest haberi conservatio vitae; quaedam vero sine qua non potest aliquis ad
finem de facili pertingere, sicut dicitur equus necessarius homini ad peragendum
iter: et nomen utilitatis commune est utrique modorum necessitatis ultimo positorum;
sed nomen indigentiae magis se habet ad primum modum eorum: illo enim
proprie dicimur indigere sine quo finem consequi non possumus.
Secundum hoc dico, quod homo ante peccatum gratia indigebat, quia sine gratia
finem vitae aeternae nullo modo consequi potuisset: ad finem enim non pervenitur
nisi per opera proportionata fini: vita autem aeterna est finis omnino
naturae humanae facultatem excedens; unde etiam intellectum et desiderium
superat: 1 Corinth. 2: «Oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis
non ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum». Ideo oportet quod
opera per quae ad vitam aeternam pervenitur, vires naturae humanae excedant;
unde in ea homo non potest sine aliquo dono naturalibus addito: et ideo quantumcumque
natura humana sit integra, nihilominus homo gratia indiget ad
vitam aeternam consequendam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod unumquodque bonum Deus acceptat secundum
mensuram suae bonitatis; sed illud simpliciter a Deo acceptari dicitur cui
ab ipso praeparatur illa gloria qua ipse gloriosus est, scilicet visio eius per
essentiam.
Ad secundum dicendum, quod homo ante peccatum etiam operante gratia egebat.
Gratiae enim operanti aliquid per se convenit, et aliquid per accidens: per
se enim sibi convenit ut hominem iustum formaliter faciat, et Deo gratum; sed
hoc accidit sibi ut iustum ex iniusto faciat ex parte subiecti, in quo iniustitia
invenitur; hoc etiam per se est sibi conveniens ut ex non iusto iustum faciat, vel
|
|