Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 46


sed potius ipsas litteras primo per duos honestos laicos, secundo per tres acolitos ecclesie ..
presentatas spernens recipere mutilationem membrorum primis nuntiis intentasti, et secundos acolitos
aspavaldis, quos tecum retinere diceris, acriter flagellatos in lacum misisti, ligatis post tergum
manibus eorundem. Tertios vero non permisisti ante tuam venire presentiam, quibus quidam de
tuis, postquam eos affecerunt verberibus, contumeliis et opprobriis, necem corporis intentarunt.
Cumque postmodum ad .. civitatem venisses, in presentia carissime in Christo filie nostre .., regine
Sicilie illustris, litigaturus cum capitulo et populo memoratis, ac in eiusdem regine conspectu et
multorum nobilium et turbe etiam copiose nostras tibi litteras presentassent, ipsas pre rubore recipiens
in huiusmodi verba diceris prorupisse, quod non eramus pontifex ille, qui fuerat imperator et
rex, nec poteramus amodo sic mandare, propter quod nunquam episcopatum ad mandatum nostrum
dimitteres, cum non a nobis ecclesiam teneas, sed a rege, non attendens, quod de plenitudine
potestatis assumpte habemus in promptu omnem inobedientiam iudicare. Ceterum regina prefata,
populum civitatis contra te graviter videns motum, tibi mandavit, ut ante ipsius recessum civitatem
ipsam exires nec morareris ulterius cum tuis complicibus in eadem. Sed tu post ipsius regine ab ipsa
civitate recessum ut homo perditus ad ipsius civitatis perditionem intendens et ad destructionem
ecclesie, que iam diu vivente viro viduitatis incommoda est perpessa, te ad Lipoldum quondam
Warmaciensem episcopum convertisti, CC. uncias auri illi offerens, ut in episcopatu illo te manuteneret
et defenderet, sic ponens ab aquilone solium, tamquam abbreviata sit apostolice sedis manus,
ut in te ac illum non possit inducere ultionem. Licet igitur omnibus omissis aliis, quibus irretitus
esses, culpis ad ponendam securim ad radicem arboris infructuose solum predicta culpa sufficeret,
volentes tamen tantum excessum rigore mansuetudinis temperare ac etiam experiri, utrum in te
aliqua obedientie scintilla remanserit, districte tibi precipiendo mandamus, quatenus omni mora
postposita infra XV. dies post receptionem presentium nostro te conspectui representes, sufficienter
super hiis et aliis, que contra te proposita fuerint, responsurus. Alioquin nos extunc contra tuam
inobedientiam pertinacem et rebellem contumaciam procedemus, prout nobis desuper fuerit
inspi ratum.

I 62

Cur Florentie traxeris tantam moram gravans ecclesias sine causa, seire non possumus nec id gratum
habemus. Quare tibi presentium tenore mandamus, quatenus ad nos visis presentibus revertaris.

I 63

Verborum tegimine falsitatem pallians et ficte falsitatis velamine veritatem abscondens contraria
congerit sibique dissentit. Quia secretorum lingua baiula, dum mentis in libro, quod inspicit, fideli
relatione non exhibet animi, dum mendax interpres de pectoris cella, quod elicit, ori non solvit vel
interdum, si solvens quicquid intercipit aut fidem credulitatis false adiectione recidit, labia cordi
dissonant, oris assertio conscientie comitatu deseritur, et qui sic duplex occurrit et varius, illud iniurie
de iure meretur, quod plerumque sibi vicissim inferunt invicem decertantes. Sane missa suggessit

Torna all'inizio