Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 103


Inde etiam, retinet dum Classem fraude Faroaldus,
Vindicet ut Classem, classibus arma parat.
Puppibus exiguis decertans amne Badrino,
Bardorum innumeras vicit et ipse manus.
Rursus et in terris Avarem superavit eois,
Conquirens dominis maxima palma suis.
Martyris auxilio Vitalis fultus, ad istos
Pervenit victor saepe triumphos ovans;
Cuius et in templis petiit sua membra iacere,
Haec loca post mortem bustis habere iubat.
Ipse sacerdotem moriens petit ista Iohannem,
His rediit terris cuius amore pio.
20. Denique post Benedictum papam Pelagius Romanae ecclesiae pontifex absque
iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent,
nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Heliae Aquileiensi
episcopo, nolenti tria capitula Calchidonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem
misit, quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit.
21. Interea Childepertus rex Francorum bellum adversum Hispanos gerens, eosdem
acie superavit. Causa autem huius certaminis ista fuit. Childepertus rex Ingundem
sororem suam Herminigildo, Levigildi Hispanorum regis filio, in coniugium
tradiderat. Qui Herminigildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis atque adhortatione
suae coniugis ab Arriana heresi, qua pater suus languebat, ad catholicam
fidem conversus fuerat. Quem pater inpius in ipso sacrato paschali die securi percussum
interemerat. Ingundis vero post mariti et martyris funus de Hispanis fugiens,
dum Gallias repedare vellet, in manus militum incidens, qui in limite adversum Hispanos

Torna all'inizio